|
38. Illa igitur ratio perfecta dispositaque grammatica, admonita
est quaerere atque attendere hanc ipsam vim, qua peperit artem: nam
eam definiendo, distribuendo, colligendo, non solum digesserat atque
ordinaverat, verum ab omni etiam falsitatis irreptione defenderat.
Quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa sua prius quasi
quaedam machinamenta et instrumenta distingueret, notaret, digereret,
proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam vocant?
Haec docet docere, haec docet discere; in hac se ipsa ratio
demonstrat, atque aperit quae sit, quid velit, quid valeat. Scit
scire; sola scientes facere non solum vult, sed etiam potest.
Verum, quoniam plerumque stulti homines ad ea quae suadentur recte,
utiliter et honeste, non ipsam sincerissimam quam rarus animus videt
veritatem, sed proprios sensus consuetudinemque sectantur, oportebat
eos non doceri solum quantum queunt, sed saepe et maxime commoveri.
Hanc suam partem quae id ageret, necessitatis pleniorem quam
puritatis, refertissimo gremio deliciarum, quas populo spargat, ut ad
utilitatem suam dignetur adduci, vocavit rhetoricam. Hactenus pars
illa quae in significando rationabilis dicitur, studiis liberalibus
disciplinisque promota est.
|
|