|
39. Hinc se illa ratio ad ipsarum rerum divinarum beatissimam
contemplationem rapere voluit. Sed ne de alto caderet, quaesivit
gradus, atque ipsa sibi viam per suas possessiones ordinemque molita
est. Desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset
sine istis oculis intueri; impediebatur a sensibus. Itaque in eos
ipsos paululum aciem torsit, qui veritatem sese habere clamantes,
festinantem ad alia pergere, importuno strepitu revocabant. Et primo
ab auribus coepit, quia dicebant ipsa verba sua esse, quibus jam et
grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat. At ista potentissima
secernendi cito vidit quid inter sonum et id cujus signum esset,
distaret. Intellexit nihil aliud ad aurium judicium pertinere, quam
sonum, eumque esse triplicem; aut in voce animantis, aut in eo quod
flatus in organis faceret, aut in eo quod pulsu ederetur. Ad primum
pertinere tragoedos vel comoedos, vel choros cujuscemodi, atque omnes
omnino qui voce propria canerent: secundum tibiis et similibus
instrumentis deputari: tertio dari citharas, lyras, cymbala, atque
omne quod percutiendo canorum esset.
40. Videbat autem hanc materiam esse vilissimam, nisi certa
dimensione temporum, et acuminis gravitatisque moderata varietate soni
figurarentur. Recognovit hinc esse illa semina quae in grammatica,
cum syllabas diligenti consideratione versaret, pedes et accentus
vocaverat. Et quia in ipsis verbis brevitates et longitudines
syllabarum prope aequali multitudine sparsas in oratione attendere
facile fuit, tentavit pedes illos in ordines certos disponere atque
conjungere; et in eo primo sensum ipsum secuta, moderatos impressit
articulos, quae et caesa et membra nominavit. Et ne longius pedum
cursus provolveretur, quam ejus judicium posset sustinere, modum
statuit unde reverteretur, et ab eo ipso versum vocavit. Quod autem
non esset certo fine moderatum, sed tamen rationabiliter ordinatis
pedibus curreret, rhythmi nomine notavit: qui latine nihil aliud quam
numerus dici potuit. Sic ab ea poetae geniti sunt: in quibus cum
videret non solum sonorum, sed etiam verborum rerumque magna momenta,
plurimum eos honoravit, eisque tribuit quorum vellent rationabilium
mendaciorum potestatem. Et quoniam de prima illa disciplina stirpem
ducebant, judices in eos grammaticos esse permisit.
41. In hoc igitur quarto gradu, sive in rhythmis, sive in ipsa
modulatione intelligebat regnare numeros, totumque perficere: inspexit
diligentissime cujusmodi essent; reperiebat divinos et sempiternos,
praesertim quod ipsis auxiliantibus omnia superiora contexuerat. Et
jam tolerabat aegerrime splendorem illorum atque serenitatem corporea
vocum materia decolorari. Et quoniam illud quod mens videt, semper
est praesens, et immortale approbatur, cujus generis numeri
apparebant; sonus autem quia sensibilis res est, praeterfluit in
praeteritum tempus, imprimiturque memoriae; rationabili mendacio jam
poetis favente ratione (quaerendumne quid propagini similiter
inesset?), Jovis et Memoriae filias Musas esse confictum est.
Unde ista disciplina sensus intellectusque particeps musicae nomen
invenit.
|
|