S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE PATIENTIA LIBER UNUS


ADMONITIO IN LIBRUM DE PATIENTIA

Suum Erasmus de opusculi hujus auctore judicium tulit in haec verba: Augustini non esse phrasis arguit, congruens cum ea quam habent libelli superiores. Porro libelli superiores in Erasmiana editione sunt, de Continentia, de Substantia dilectionis, de Fide rerum invisibilium, etc., quos ipse libellos perinde ob phrasim rejiciendos et Hugoni Victorino tribuendos censuit. Stilus quidem hujus opusculi idem est, fatemur, ac libri de Continentia, et sententiae ac loca passim sunt quam simillima. At certe praedictum de Continentia librum, cui opusculum de Patientia apud Erasmum proxime subjungitur, Augustini esse demonstratur supra, in Admonitione praefixa eidem libro, col. 347-348. Quod ibi observamus, librum de Continentia sermonem quemdam esse, id etiam juvat annotare de subsequente opusculo, sub cujus initium Augustinus ita loquitur, cap. 1: Nunc itaque humana patientia, quam capere possumus et habere debemus, cujusmodi sit . . . . . quantum patitur brevitas praesentis sermonis expediam. Et infra, cap 3: Intueamur ergo, charissimi, etc. Hinc intelligitur quare ejusmodi opuscula in eos quos habemus Retractationum libros non retulerit Augustinus, qui videlicet aliud Retractationum opus ad recensendos Sermones suos et Epistolas meditabatur. Qua de re in epistola 224 ad Quodvultdeum, n. 2, scribit: Duo volumina jam absolveram, retractatis omnibus libris meis, etc. Restabant epistolae, deinde tractatus populares, quas Graeci homilias vocant. Verum opusculum utrumque de Continentia et de Patientia memorat Augustinus, suum que esse agnoscit in epistola 231, n. 7, ad Darium. Hoc maxime testimonium Augustini ipsius prohibet ne in dubiis opusculis numeremus subsequentem librum, in cujus stilo nos revera non parum movebat genus orationis, quae desinit plerumque ac studiose admodum terminatur simili verborum sono. Exemplo sit illud ex capite 12, ubi cum Adam Job ita comparatur: Cautior fuit iste in doloribus, quam ille in nemoribus: ille victus est in deliciis, iste vicit in poenis; consensit ille oblectamentis, non cessit iste tormentis.

Caeterum hic liber doctrinam Augustini germanam refert, nihilque penitus habet aut contrarium aut minus ei consentaneum. In capite 13, Donatistae sibi ipsis mortem afferentes tacito eorum nomine reprehenduntur: quo loco si quidem non respondetur ad Raziae exemplum, quod ex libro Machabaeorum secundo proferre illi coeperunt anno 420, conjectare hinc licet habitum esse sermonem ante id tempus. Postea etiam in capite 15, ubi contra divinae gratiae adversarios disputatur, parcitur adhuc Pelagianorum nomini; quos quidem ab anno 418 solet Augustinus palam et nominatim arguere.

In capite 26, haesitare quosdam intelligimus, quia dicitur laudanda schismatici patientia, qui non ex charitate, sed ex timore gehennae patitur, ne Christum neget, atque haec putatur ipsi nonnihil profutura, ut tolerabilior sit ejus damnatio. Sed hoc profecto nequaquam alienum est ab Augustino, qui de ipso infideli Fabritio in lib. 4 contra Julianum, cap. 3, dicit: Minus enim Fabritius quam Catilina punietur, non quia iste bonus, sed quia ille magis malus, et minus impius quam Catilina Fabritius, non veras virtutes habendo, sed a veris virtutibus non plurimum deviando. Et lib. de Spiritu et Littera, cap. 27. explicans locum Apostoli ad Romanos, cap. 2, V\ 14: Si autem, inquit, hi qui naturaliter quae legis sunt faciunt, nondum sunt habendi in numero eorum quos Christi justificat gratia, sed in eorum potius quorum etiam impiorum, nec Deum verum veraciter justeque colentium, quaedam tamen facta vel legimus, vel novimus, vel audimus, quae secundum justitiae regulam non solum vituperare non possumus, veram etiam merito recteque laudamus: quanquam si discutiatur quo fine fiant, vix inveniuntur quae justitiae debitam laudem defensionemve mereantur, etc.