|
Patientiae usus in animo et in corpore. Cum ergo torquent aliqua
mala, sed non extorquent opera mala, non solum anima per patientiam
possidetur; verum etiam cum per patientiam corpus ipsum ad tempus
affligitur vel amittitur, in aeternam stabilitatem salutemque
resumitur, et ei per dolorem et mortem inviolabilis sanitas et felix
immortalitas comparatur. Unde Dominus Jesus ad patientiam exhortans
martyres suos, etiam ipsius corporis integritatem futuram sine
cujusquam, non dicam membri, sed capilli amissione, promisit. Amen
dico vobis, inquit, capillus capitis vestri non peribit (Luc.
XXI, 18). Ut quoniam nemo unquam, sicut Apostolus dicit,
carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29), magis homo fidelis per
patientiam quam per impatientiam pro statu suae carnis invigilet, et
futurae incorruptionis inaestimabili lucro quantalibet ejus praesentia
damna compenset.
8. Quamvis autem patientia virtus sit animi, partim tamen ea utitur
animus in se ipso, partim vero in corpore suo. In se ipso utitur
patientia, quando illaeso et intacto corpore aliquid quod non expediat
vel non deceat, facere aut dicere quibuslibet adversitatibus aut
foeditatibus rerum seu verborum stimulis incitatur , et patienter mala
omnia tolerat, ne ipse mali aliquid opere vel ore committat.
|
|