CAPUT X.

Patientia in externis incommodis. Utraque patientia in Martyribus. Patientiae majus certamen diabolo saeviente. Alius est autem patientiae modus, quo idem ipse animus quaecumque molesta et gravia in sui corporis passionibus perfert; non sicut stulti vel maligni homines, propter adipiscenda vana vel scelera perpetranda; sed sicut a Domino definitum est, propter justitiam (Matth. V, 10). Utroque modo sancti martyres certaverunt. Nam et impiorum opprobriis saturati sunt, ubi animus corpore intacto quasdam veluti plagas suas integer sustinet; et in corporibus vincti sunt, inclusi sunt, fame ac siti affecti sunt, torti sunt, secti sunt, dilaniati sunt, incensi sunt, trucidati sunt: et pietate immobili subdiderunt Deo mentem, cum paterentur in carne quidquid exquirenti crudelitati venit in mentem.

9. Majus sane patientiae certamen est, quando non visibilis inimicus persequendo atque saeviendo urget in nefas, qui palam et aperte a non consentiente vincatur; sed ipse diabolus, qui etiam per filios infidelitatis, tanquam per sua vasa, filios lucis insequitur, per se ipsum occultus impugnat, saeviendo instans ut contra Deum fiat aliquid vel dicatur.