CAPUT XI.

Patientia sancti Job. Talem illum Job sanctus expertus est, utraque tentatione vexatus, sed in utraque stabili patientiae robore et armis pietatis invictus. Nam prius illaeso corpore cuncta quae habebat amisit, ut animus ante suae carnis cruciatum, subtractis rebus quas magni pendere homines solent, frangeretur, et adversus Deum loqueretur aliquid, nis amissis propter quae illum colere putabatur. Percussus est etiam omnium subita orbitate filiorum, ut quos singillatim susceperat, simul perderet, tanquam eorum numerositas, non unde felicitas ornaretur exstiterit, sed unde calamitas augeretur. Ubi autem ista perpessus in Deo suo mansit immobilis, ejus affixus est voluntati, quem non posset amittere nisi propria voluntate; et pro iis quae perdidit eum qui abstulit tenuit, in quo inveniret quod nunquam periret. Neque enim ille abstulerat qui nocendi habuit voluntatem, sed ille qui dederat potestatem.