|
Job cautior Adamo. Aggressus est inimicus et corpus, nec ea quae
homini extrinsecus inerant, sed ipsum jam hominem in qua potuit parte
percussit. A capite usque ad pedes ardebant dolores, scatebant
vermes, sanies defluebat: manebat in putri corpore animus integer,
horrendosque cruciatus carnis contabescentis inviolata pietate et
incorrupta patientia perferebat. Aderat uxor, nec ferebat opem
aliquam viro, sed in Deum blasphemiam suggerebat. Non enim eam
diabolus, cum etiam filios abstulisset, tanquam nocendi imperitus
reliquerat; quae quantum esset necessaria tentatori, jam in Eva
didicerat (Gen. III, 1-6). Sed modo alterum Adam, quem
per mulierem caperet, non invenerat. Cautior fuit iste in doloribus,
quam ille in nemoribus: ille victus est in deliciis, iste vicit in
poenis; consensit ille oblectamentis, non cessit iste tormentis.
Aderant et amici, non ut in malis consolarentur, sed ut malum
suspicarentur. Neque enim eum qui tanta patiebatur, innocentem esse
credebant, nec tacebat eorum lingua quod illius conscientia non
habebat; ut inter immanes cruciatus corporis, etiam falsis animus
caederetur opprobriis. At ille sustinens in carne dolores suos, in
corde errores alienos, conjugis corripiebat insipientiam, amicos
docebat sapientiam, servabat ubique patientiam.
|
|