CAPUT XIII.

10. Impatientia Donatistarum sibi manus afferentium, quando a Catholicis quaeruntur. Hunc intueantur, qui sibi ingerunt mortem, quando quaeruntur ad vitam; et sibi auferendo praesentem, abnegant et futuram. Qui si ad Christum negandum, vel aliquid contra justitiam faciendum, sicut veri martyres, cogerentur, omnia potius patienter ferre, quam sibi impatienter mortem inferre debuerant. Quod si fugiendorum malorum causa recte fieri posset, Job sanctus se ipse perimeret, ut tanta mala in rebus suis, in filiis suis, in membris suis, diabolicae crudelitatis effugeret. Non autem fecit. Absit enim ut in se committeret ipse vir sapiens, quod nec mulier suggessit insipiens. Quia et si suggessisset, merito et hic illud audisset, quod audivit suggerendo blasphemiam: Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Job. I, II, etc.)? Et ipse quippe patientiam perdidisset, sive blasphemando, sicut illa voluerat, sive se interficiendo, quod nec illa ausa fuerat dicere, moreretur: atque esset inter illos de quibus dictum est, Vae iis qui perdiderunt patientiam (Eccli. II, 16)! et augeret potius quam evaderet poenas, qui post sui corporis mortem, sive ad blasphemorum, sive ad homicidarum, vel etiam plus quam parricidarum supplicia raperetur. Si enim parricida eo sceleratior est quam quilibet homicida, quia non tantum hominem, verum etiam propinquum necat; inque ipsis parricidis, quanto propinquiorem quisque peremerit, tanto judicatur immanior: sine dubio pejor est qui se occidit; quia nemo est homini se ipso propinquior. Quid ergo miseri faciunt, qui cum et hic sibimet ingestas, et postea non solum impietatis adversus Deum, sed etiam ipsius quam in se exercuerunt crudelitatis luant debitas poenas, insuper quaerunt et martyrum glorias? cum etiamsi pro vero Christi testimonio persecutionem paterentur, et se interficerent, ne aliquid a persecutoribus paterentur, recte illis diceretur, Vae iis qui perdiderunt patientiam! Quomodo enim justum praemium patientiae redditur, si et impatiens passio coronatur? Aut quomodo innocens judicabitur, cui dictum est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XIX, 19), si homicidium committit in se ipso, quod committere prohibetur in proximo?