CAPUT XIV.

11. Patientia bonorum. Audiant ergo sancti de Scripturis sanctis praecepta patientiae: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem: deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in novissimis vita tua. Omne quod tibi supervenerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis (Eccli. II, 1-5). Et in loco alio legitur: Fili, ne deficias in disciplina Domini, neque fatigeris cum ab illo increparis. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 11 et 12). Quod hic positum est, filium quem recipit; hoc in supra dicto testimonio est, homines receptibiles. Hoc enim justum est, ut qui de pristina felicitate paradisi propter contumacem deliciarum appetentiam dimissi sumus, per humilem molestiarum patientiam recipiamur: fugaces mala faciendo, reduces mala patiendo; ibi contra justitiam facientes, hic pro justitia patientes.