|
12. Patientia non venit ex liberi arbitrii viribus, sed ex divino
adjutorio. Sed vera patientia quae hujus est nomine digna virtutis,
quaerendum est unde sumatur. Sunt enim qui eam tribuant viribus
voluntatis humanae, non quas habent ex divino adjutorio, sed quas ex
libero arbitrio. Error autem iste superbus est: eorum est enim qui
abundant, de quibus dicitur in Psalmo: Opprobrium eis qui abundant,
et despectio superbis (Psal. CXXII, 4). Non ergo est ista
patientia pauperum, quae non perit in aeternum (Psal. IX,
19). Hi enim pauperes ab illo eam divite accipiunt, cui dicitur,
Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV,
2); a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi
I, 17); ad quem clamat egenus et pauper, qui laudat nomen ejus,
et petendo, quaerendo, pulsando, dicit: Deus meus, eripe me de
manu peccatoris, et de manu legem praetereuntis et iniqui: quoniam tu
es patientia mea, Domine, spes mea a juventute mea (Psal. LXX,
4 et 5). Isti autem qui abundant, et egere ad Deum dedignantur,
ne ab illo accipiant veram patientiam, de sua falsa gloriantes,
consilium inopis volunt confundere, quoniam Dominus spes ejus est
(Psal. XIII, 6). Nec attendunt cum homines sunt, et suae,
id est, humanae voluntati tantum tribuunt, in illud se incurrere quod
scriptum est: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine
(Jerem. XVII, 5). Unde etiamsi eis contingat ut aliqua dura
et aspera, vel ne displiceant hominibus, vel ne graviora patiantur,
vel sibi placendo et amando praesumptionem suam, eadem ipsa
superbissima voluntate sustineant; hoc illis dicendum est de
patientia, quod de sapientia beatus Jacobus apostolus dicit: Non est
ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica
(Jacobi III, 15). Cur enim non sit superborum falsa
patientia, sicut superborum est falsa sapientia ? A quo est autem
vera sapientia, ab illo est et vera patientia. Huic enim cantat ille
spiritu pauper: Deo subjecta est anima mea, quoniam ab ipso est
patientia mea (Psal. LXI, 6).
|
|