|
14. Solutio: iniquos duritiem excupiditate, pios fortitudinem ex
charitate habere. Patientiae falsae sufficit voluntas humana, non
autem verae. Qui haec dicunt, non intelligunt et quemque iniquorum
tanto esse ad quaecumque mala perferenda duriorem, quanto in eo major
est cupiditas mundi; et quemque justorum tanto esse ad quaecumque mala
perferenda fortiorem, quanto in eo est major charitas Dei. Sed
cupiditas mundi initium habet ex arbitrio voluntatis, progressum ex
jucunditate voluptatis, firmamentum ex vinculo consuetudinis:
Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris, non utique ex
nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5). Proinde ab illo est patientia justorum, per quem diffunditur
charitas eorum . Quam charitatem laudans atque commendans Apostolus,
inter caetera ejus bona dixit eam et cuncta sufferre. Charitas,
inquit, magnanima est. Et paulo post ait: Omnia tolerat (I Cor.
XIII, 4 et 7). Quanto ergo major est in sanctis charitas
Dei, tanto magis pro eo quod diligitur, et quanto major est in
peccatoribus cupiditas mundi, tanto magis pro eo quod concupiscitur,
omnia tolerantur. Ac per hoc inde est patientia vera justorum, unde
est in eis charitas Dei; et inde est patientia falsa iniquorum, unde
est in eis cupiditas mundi. Propter quod dicit Joannes Apostolus:
Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit
mundum, dilectio Patris non est in ipso: quia omne quod in mundo
est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et
ambitio saeculi; quae non est ex Patre, sed ex mundo est (I Joan.
II, 15 et 16). Haec igitur concupiscentia quae non est ex
Patre, sed ex mundo, quanto fuerit in homine vehementior et
ardentior, tanto fit quisque pro eo quod concupiscit, omnium
molestiarum dolorumque patientior. Idcirco, sicut supra diximus, non
est ista patientia desursum descendens: patientia vero piorum desursum
est, descendens a Patre luminum. Itaque illa terrena est, ista
coelestis; illa animalis, ista spiritualis; illa diabolica, ista
deifica. Quoniam concupiscentia, qua fit ut peccantes omnia
pertinaciter patiantur, ex mundo est; charitas autem, qua fit ut
recte viventes omnia fortiter patiantur, ex Deo est. Et ideo illi
falsae patientiae potest sine adjutorio Dei voluntas humana sufficere;
tanto durior, quanto cupidior; et eo tolerabilius mala sustinens, quo
ipsa fit pejor: huic autem, quae vera patientia est, ideo voluntas
humana, nisi desuper adjuta et inflammata, non sufficit, quia
Spiritus sanctus est ignis ejus; quo nisi accensa diligat impassibile
bonum, ferre non potest quod patitur malum.
|
|