CAPUT XVIII.

15. Ut charitas ex Deo, ita ex ipso patientia vera quae manat a charitate. Sicut enim divina testantur eloquia, Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16). Quisquis ergo contendit haberi posse Dei charitatem sine Dei adjutorio, quid aliud contendit, nisi haberi Deum posse sine Deo? Quis autem hoc dicat Christianus, quod nullus dicere audeat insanus? Exsultans ergo apud Apostolum vera, pia, fidelisque patientia, dicit ore sanctorum : Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est, Quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus sicut oves victimae. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos: non per nos, sed per eum qui dilexit nos. Deinde sequitur et adjungit, Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39). Haec est illa charitas Dei, quae diffusa est in cordibus nostris: non ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Malorum autem concupiscentia, propter quam in eis est falsa patientia, non est ex Patre, sicut dicit apostolus Joannes, sed ex mundo est.