CAPUT XIX.

16. Si cupiditas ex mundo, quomodo ex humana voluntate. Quod quis non sit ex mundo, non naturae est, sed gratiae. Hic dicet aliquis: Si ex mundo est concupiscentia malorum, per quam fit ut mala omnia pro eo quod ab illis concupiscitur perferant, quo modo ex eorum dicitur voluntate? Quasi vero non et ipsi ex mundo sint, cum ab eis diligitur mundus, deserto eo per quem factus est mundus. Serviunt enim creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25). Sive itaque mundi vocabulo Joannes apostolus dilectores significaverit mundi, voluntas quae ex ipsis est, utique ex mundo est: sive mundi nomine coelum et terram et quaecumque in eis sunt, hoc est, universam complexus sit creaturam, voluntas procul dubio creaturae, quae non est Creatoris, ex mundo est. Propter quod talibus Dominus dicit: Vos de deorsum estis, ego de sursum sum: vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo (Joan. VIII, 23). Apostolis autem dicit: Si de mundo hoc essetis, mundus quod suum est diligeret. Sed ne sibi amplius arrogarent, quam eorum mensura poscebat, et hoc quod eos non esse dixit ex mundo, naturae putarent esse, non gratiae: Quia vero, inquit, de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Id. XV, 19). Ergo de mundo erant : nam ut de mundo non essent, electi sunt de mundo.