|
17. Electio gratiae praevenit omnia merita bona. Gratia dat
merita, non meritis datur. Praevenit fidem. Hanc autem electionem
non praecedentium in bonis operibus meritorum, sed electionem gratiae
demonstrans Apostolus, sic inquit: Et in hoc tempore reliquiae per
electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex
operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5 et
6). Haec est electio gratiae, id est, electio qua per Dei gratiam
homines eliguntur. Haec est, inquam, electio gratiae, qua omnia
bona merita praeveniuntur humana. Si enim ullis bonis meritis datur,
jam non gratis datur, sed debita redditur, ac per hoc non vero nomine
gratia nuncupatur; ubi merces, sicut idem dicit apostolus, non
imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Id. IV, 4).
Si autem ut vera sit gratia, id est, gratuita, nihil invenit in
homine, cui merito debeatur; quod bene intelligitur et in eo quod
dictum est, Pro nihilo salvos facies eos (Psal. LV, 8):
profecto ipsa dat merita, non meritis datur. Praevenit ergo etiam
fidem, ex qua omnia bona opera incipiunt. Justus enim, sicut
scriptum est, ex fide vivit (Habac. II, 4). Porro autem
gratia non solum adjuvat justum, verum etiam justificat impium. Et
ideo etiam cum adjuvat justum, et videtur ejus meritis reddi, nec sic
desinit esse gratia; quoniam id adjuvat quod ipsa est largita.
Propter hanc itaque gratiam, quae cuncta bona merita humana
praecedit, non solum Christus ab impiis occisus est, verum etiam pro
impiis mortuus est (Rom. V, 6). Et antequam moreretur, non
utique justos, sed justificandos elegit Apostolos, quibus ait, Ego
vos de mundo elegi. Quibus enim dixit, De mundo non estis; et ne
putarent se nunquam fuisse de mundo, mox addidit, sed ego vos de mundo
elegi: profecto ut de mundo non essent, ipsius in eos electione
collatum est. Quocirca si per suam justitiam, non per gratiam ejus
eligerentur, non de mundo electi essent: quoniam de mundo jam non
essent, si jam justi essent. Deinde si propterea sunt electi, quia
jam justi erant; ipsi priores jam Dominum elegerant. Quis enim
potest esse justus, nisi eligendo justitiam? Finis autem legis
Christus, ad justitiam omni credenti (Id. X, 4). Qui factus
est nobis sapientia a Deo; et justitia, et sanctificatio, et
redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino
glorietur (I Cor. I, 30, 31). Ipse est ergo nostra
justitia.
|
|