|
18. Gratiae et fidei dono etiam antiqui ante incarnationem
justificati sunt. Sine fide nullus unquam justus fuit. Unde et
antiqui justi ante incarnationem Verbi, in hac fide Christi, et in
hac vera justitia, quod est nobis Christus, justificati sunt; hoc
credentes futurum quod nos credimus factum: et ipsi gratia salvi facti
per fidem, non ex se ipsis, sed Dei dono; non ex operibus, ne forte
extollerentur (Ephes. II, 8, 9). Bona quippe opera eorum non
praevenerunt misericordiam Dei, sed subsecuta sunt. Ipsi quippe
audierunt, ipsi scripserunt longe antequam Christus venisset in
carne: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui
misericors fuero. E quibus Dei verbis, tanto post apostolus Paulus
diceret, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei
(Exod. XXXIII, 19, et Rom. IX, 15, 16).
Ipsorum etiam vox est longe antequam Christus venisset in carne:
Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII,
11). Quomodo autem possent alieni esse a fide Christi, quorum
charitate etiam nobis praenuntiatus est Christus; sine cujus fide
quisquam mortalium nec fuit, nec est, nec esse aliquando poterit
justus? Si ergo jam justi a Christo eligerentur Apostoli, prius
illum ipsi elegissent, ut justi eligi possent; quia sine illo justi
esse non possent. Sed non ita factum est: ipse quippe illis ait,
Non vos me elegistis, sed ego vos elegi. Unde dicit apostolus
Joannes, Non quod dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos
(I Joan. IV, 10).
|
|