CAPUT XXII.

19. Ante gratiae electionem injusti omnes. Quod cum ita sit, quid est homo utens in hac vita propria voluntate, antequam eligat et diligat Deum, nisi injustus et impius? Quid est, inquam, homo aberrans a Creatore creatura, nisi Creator ejus memor sit ejus (Psal. VIII, 5), et eligat eum gratis, et diligat gratis? Quia ipse non potest eligere vel diligere, nisi prius electus dilectusque curetur, qui caecitate eligenda non cernit, et languore diligenda fastidit. Sed forte quis dicat: Quomodo Deus prius eligit et diligit iniquos, ut justificet eos, cum scriptum sit, Odisti, Domine, omnes operantes iniquitatem (Psal. V, 7)? Quomodo putamus, nisi miro et ineffabili modo? Et tamen etiam nos possumus cogitare, quod medicus bonus aegrotum et odit et diligit: odit enim, quia aegrotat; diligit, ut aegritu dinem pellat.