|
20. Quomodo charitas verae patientiae, ita cupiditas fons malae
patientiae. Haec propter charitatem dicta sint, sine qua in nobis non
potest esse vera patientia: quia in bonis charitas Dei est, quae
tolerat omnia, sicut in malis mundi cupiditas. Sed haec charitas per
Spiritum sanctum est in nobis, qui datus est nobis. Unde a quo nobis
est charitas, ab illo est patientia. Mundi autem cupiditas, quando
patienter sustinet onera cujuslibet calamitatis, gloriatur de viribus
propriae voluntatis, tanquam de stupore morbi, non de robore
sanitatis. Insana est ista gloriatio; non est patientiae, sed
dementiae. Voluntas ista tanto videtur patientior acerborum malorum,
quanto est avidior temporalium bonorum, quia inanior aeternorum.
|
|