CAPUT XXIV.

21. Voluntatem malam esse posse etiam sine spiritus mali instigatione. Quod si eam exagitat et inflammat fallacibus visis et suasionibus immundis diabolicus spiritus et maligna conspiratione sociatus, efficit hominis voluntatem, vel errore dementem, vel appetitu cujuslibet mundanae delectationis ardentem: quae cum videtur intolerabilia mirabiliter sustinere, non tamen ideo etiam voluntas mala sine instigatione alterius immundi spiritus, sicut voluntas bona sine adjutorio sancti Spiritus non potest esse. Nam esse posse voluntatem malam etiam sine aliquo spiritu vel seducente vel incitante, in ipso diabolo satis ostenditur, qui per nullum alium diabolum, sed propria voluntate factus diabolus invenitur. Voluntas itaque mala sive cupiditate rapiatur, sive timore revocetur, sive laetitia diffundatur, sive tristitia contrahatur, atque in his omnibus perturbationibus animi quaecumque sunt aliis vel alio tempore graviora contemnat et perferat; potest et sine alterius spiritus instinctu se ipsa seducere, et defectu a superioribus in inferiora lapsando, quanto jucundius aestimaverit, quod adipisci appetit, vel amittere metuit, vel adeptum gaudet, vel amissum dolet, tanto tolerabilius pro eo ferre quod sibi minus est ad patiendum, quam illud ad fruendum. Quidquid enim illud est, ex creatura est, cujus nota voluptas est . Quodam modo enim familiari contactu atque connexu ad experiendam ejus suavitatem adjacet amanti creaturae amata creatura.