|
22. Bona voluntas non nisi ex Deo. Voluptas autem Creatoris, de
qua scriptum est, Et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal.
XXXV, 9), longe alterius generis est: neque enim, sicut nos,
creatura est. Nisi ergo amor ejus detur inde nobis, non est unde esse
possit in nobis. Ac per hoc voluntas bona, qua diligitur Deus, in
homine non potest esse, nisi in quo Deus operatur et velle
(Philipp. II, 13). Haec igitur voluntas bona, id est,
voluntas Deo fideliter subdita, voluntas sanctitate superni ardoris
accensa, voluntas quae diligit Deum et proximum propter Deum; sive
amore, de quo respondet apostolus Petrus, Domine, tu scis quia amo
te (Joan. XXI, 15); sive timore, de quo dicit apostolus
Paulus, in timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini
(Philipp. II, 12); sive gaudio, de quo dicit, Spe
gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12); sive
tristitia, qualem se dicit magnam habuisse pro fratribus suis (Id.
IX, 2): quaecumque amara et aspera sufferat, charitas Dei est,
quae omnia tolerat (I Cor. XIII, 7), quae non diffunditur in
cordibus nostris, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis
(Rom. V, 5).
|
|