|
Piorum patientia Dei donum. Schismaticorum patientia pro Christo an
laudanda. Unde nequaquam dubitante pietate, sicut charitas sancte
amantium, ita patientia pie tolerantium Dei donum est. Neque enim
divina Scriptura fallit aut fallitur, quae non solum in veteribus
Libris habet hujus rei testimonia, cum Deo dicitur, Patientia mea
tu es (Psal. LXX 5); et, Ab ipso est patientia mea (Psal.
LXI, 6); et ubi alius propheta dicit, accipere nos Spiritum
fortitudinis: verum etiam in apostolicis Litteris legitur, Quia
vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed ut
etiam patiamini propter eum (Philipp. I, 29). Non ergo quasi
de proprio faciat animum elatum quod sibi audit esse donatum.
23. Si quis autem non habens charitatem, quae pertinet ad unitatem
spiritus et vinculum pacis, quo catholica Ecclesia congregata
connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget,
patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem,
pericula, carceres, vincula, tormenta, gladium, vel flammas, vel
bestias, vel ipsam crucem timore gehennarum, et ignis aeterni; nullo
modo ista culpanda sunt, imo vero et haec laudanda patientia est. Non
enim dicere poterimus, melius ei fuisse ut Christum negando nihil
eorum pateretur, quae passus est confitendo; sed existimandum est
fortasse tolerabilius ei futurum judicium, quam si Christum negando
cuncta illa vitaret: ut illud quod ait Apostolus, Si tradidero
corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest
(I Cor. XIII, 3); nihil prodesse intelligatur ad regnum
coelorum obtinendum, non ad extremi judicii tolerabilius supplicium
subeundum.
|
|