CAPUT XXVII.

24. An haec eorum patientia sit Dei donum. Sed merito quaeri potest utrum et ista patientia donum Dei sit, an viribus tribuenda sit voluntatis humanae, qua quisque ab Ecclesia separatus, non pro errore qui eum separavit, sed pro veritate sacramenti seu verbi quae apud eum remansit, timore poenarum aeternarum poenas patitur temporales. Cavendum est enim ne forte, si Dei donum istam patientiam dixerimus, hi quibus inest, etiam ad regnum Dei pertinere credantur: si autem illam donum Dei esse negaverimus, cogamur fateri, sine adjutorio et munere Dei in voluntate hominis esse posse aliquid boni. Neque enim hoc non est bonum, ut credat homo aeterno supplicio se esse puniendum, si negaverit Christum, et pro ista fide qualecumque supplicium perferat et contemnat humanum.

25. Proinde sicut negandum non est hoc esse donum Dei, ita intelligendum est alia esse Dei dona filiorum illius Jerusalem, quae sursum libera est mater nostra.