CAPUT PRIMUM.

1. Patientia Dei qualis. Virtus animi quae Patientia dicitur, tam magnum Dei donum est, ut etiam ipsius qui nobis eam largitur, qua malos ut corrigantur exspectat, patientia praedicetur. Ita quamvis Deus nihil pati possit , patientia vero a patiendo nomen acceperit, patientem tamen Deum non modo fideliter credimus, verum etiam salubriter confitemur. Sed Dei patientia qualis et quanta sit, quem nihil patientem, nec tamen impatientem, imo etiam patientissimum dicimus, verbis explicare quis possit? Ineffabilis est ergo illa patientia , sicut zelus ejus, sicut ira ejus, et si quid hujusmodi est. Nam si tanquam nostra ista cogitemus, in illo nulla sunt. Nihil enim horum nos sine molestia sentimus: absit autem ut impassibilem Dei naturam perpeti ullam molestiam suspicemur. Sicut autem zelat sine aliquo livore, irascitur sine aliqua perturbatione, miseretur sine aliquo dolore, poenitet eum sine alicujus suae pravitatis correctione: ita est patiens sine ulla passione. Nunc itaque humana patientia, quam capere possumus, et habere debemus, cujusmodi sit, quantum Dominus tribuit, et quantum patitur brevitas praesentis sermonis expediam.