|
Dona filiorum haeredum et dona filiorum exhaeredatorum diversa.
(Haec sunt enim quodam modo haereditaria, in quibus sumus haeredes
Dei, cohaeredes autem Christi); alia vero quae possunt accipere
etiam filii concubinarum, quibus Judaei carnales et schismatici vel
haeretici comparantur. Quamvis enim scriptum sit, Ejice ancillam et
filium ejus; neque enim haeres erit filius ancillae cum filio meo
Isaac (Gal. IV, 26, 30, et Gen. XXI, 10): et
Abrahae dixerit Deus, In Isaac vocabitur tibi semen (Gen.
XXI, 12, et Rom. IX, 7 et 8): quod sic est Apostolus
interpretatus, ut diceret, Id est, non qui filii carnis, hi filii
Dei; sed filii promissionis deputantur in semine ut intelligeremus
semen Abrahae secundum Isaac propter Christum ad Dei filios
pertinere, qui sunt corpus Christi et membra, id est, Ecclesia Dei
una, vera, germana, catholica, tenens piam fidem; non eam quae per
elationem vel timorem, sed eam quae per dilectionem operatur (Galat.
V, 6): tamen etiam filios concubinarum quando a filio suo Isaac
dimisit Abraham, nonnulla eis largitus est munera, ne relinquerentur
omni modo inanes, non ut tenerentur haeredes. Sic enim legimus:
Dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo; et filiis
concubinarum suarum dedit Abraham munera, et dimisit eos ab Isaac
filio suo (Gen. XXV, 5, 6). Si ergo filii sumus liberae
Jerusalem, alia dona exhaeredatorum, alia intelligamus haeredum. Hi
enim haeredes sunt, quibus dicitur: Non enim accepistis spiritum
servitutis iterum in timorem; sed accepistis spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII,
14-17).
|
|