|
26. Patientiae pauperum Christi merces aeterna. Clamemus ergo
spiritu charitatis, et donec veniamus ad haereditatem in qua semper
maneamus, liberali amore simus, non servili timore patientes .
Clamemus, quamdiu pauperes sumus, donec illa haereditate ditemur.
Magna quippe inde pignora accepimus, quod ad nos ditandos pauper
factus est Christus, quo in supernas divitias exaltato, missus est
qui sancta desideria nostris cordibus inspiraret Spiritus sanctus.
Horum pauperum adhuc credentium, nondum contemplantium; adhuc
sperantium, nondum tenentium; adhuc desiderio suspirantium, nondum
felicitate regnantium; adhuc esurientium et sitientium, nondum
satiatorum: horum ergo pauperum patientia non peribit in aeternum
(Psal. IX, 19): non quia et illic patientia erit, ubi quod
toleretur non erit; sed non peribit, dictum est, quia infructuosa non
erit. Fructum autem habebit aeternum, ideo non peribit in aeternum.
Qui enim laborat inaniter, cum eum spes fefellerit, propter quam
laborabat, merito dicit, Perdidi tantum laborem: quisquis vero ad
sui laboris promissa pervenerit, gratulans dicit, Non perdidi laborem
meum. Dicitur ergo labor non perisse, non quia manet perpetuus, sed
quia non est inaniter fusus. Sic et patientia pauperum Christi, sed
ditandorum haeredum Christi, non peribit in aeternum: non quia et
illic patienter ferre jubebimur, sed quia pro iis quae hic patienter
pertulimus, aeterna beatitudine perfruemur. Non dabit finem
sempiternae felicitati, qui donat temporalem patientiam voluntati:
quia utrumque munus donatae donatum est charitati.
|
|