|
2. Patientia recta quaenam et quam utilis. Patientia hominis, quae
recta est atque laudabilis et vocabulo digna virtutis, ea perhibetur
qua aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus , per
quae ad meliora perveniamus. Quapropter impatientes dum mala pati
nolunt, non efficiunt ut a malis eruantur, sed ut mala graviora
patiantur. Patientes autem qui mala malunt non committendo ferre,
quam non ferendo committere, et leviora faciunt quae per patientiam
patiuntur, et pejora evadunt quibus per impatientiam mergerentur .
Bona vero aeterna et magna non perdunt, dum malis temporalibus
brevibusque non cedunt: quoniam non sunt condignae passiones hujus
temporis, sicut Apostolus dicit, ad futuram gloriam quae revelabitur
in nobis (Rom. VIII, 18). Et iterum ait: Quod est
temporale et leve tribulationis nostrae, in incredibilem modum aeternum
gloriae pondus operatur nobis (II Cor. IV, 17).
|
|