|
Haec a vanis laudatur. Namque avaritia, ambitio, luxuria, et
variorum oblectamenta ludorum, nisi propter illa facinus aliquod
admittatur, sive flagitium quod legibus prohibetur humanis, putantur
ad innocentiam pertinere: imo etiam qui sine fraude cujusquam, aut pro
habenda vel augenda pecunia, aut pro adipiscendis vel retinendis
honoribus, aut in agone certando seu venando, seu theatricum aliquid
plausibiliter exhibendo magnos labores doloresque pertulerit, parum est
quod populari vanitate nullis reprehensionibus cohibetur, sed insuper
extollitur laudibus: Quoniam laudatur, sicut scriptum est, peccator
in desideriis animae suae (Psal. IX, 3). Vis enim desideriorum
facit tolerantiam laborum et dolorum: et nemo nisi pro eo quod
delectat, sponte suscipit ferre quod cruciat. Sed istae, ut dixi,
cupiditates, propter quas explendas qui eis flagrant, multa dura et
acerba patientissime sustinent, licitae existimantur legibusque
concessae.
|
|