CAPUT V.

4. Immanis tolerantia Catilinae ac latronum. Quid quod etiam pro apertis sceleribus, non ut ea puniant, sed ut perpetrent, multa homines gravissima perferunt? Nonne de quodam nobilissimo patriae parricida saecularium litterarum loquuntur auctores, quod famem, sitim, frigus ferre poterat, ejusque erat corpus patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est (Sallust., Catil. cap. 5)? Quid de latronibus dicam, quorum omnes cum insidiantur viatoribus, noctes perpetiuntur insomnes, atque ut transeuntes excipiant innocentes, sub qualibet coeli asperitate nocentem animum corpusque defigunt? Quidam vero eorum invicem torquere perhibentur, ita ut exercitatio contra poenas nihil distet a poenis. Non enim tantum fortassis excruciantur a judice ut a dolentibus veritas inquiratur, quantum a suis sociis ut a patientibus non prodatur . Et tamen in his omnibus miranda est potius quam laudanda patientia: imo nec miranda nec laudanda, quae nulla est; sed miranda duritia, neganda patientia: nihil autem illic jure laudandum, nihil utiliter imitandum ; tantoque rectius majore supplicio dignum judicaveris animum, quanto magis vitiis subdit instrumenta virtutum. Patientia comes est sapientiae, non famula concupiscentiae: patientia amica est bonae conscientiae, non inimica innocentiae.