|
6. Pro aeterna salute quanta sufferre debent pii, si tanta pro
temporali vita patiuntur mali. Non animae tantum, sed ipsi quoque
corpori consulitur ferendo mortem et dolores. Verumtamen cum pro
libidinibus, vel etiam sceleribus, cum denique pro ista temporali vita
ac salute multa homines horrenda mirabiliter sufferunt; satis nos
admonent quanta sufferenda sint pro vita bona, ut etiam postea possit
esse aeterna, et sine ullo temporis termino, sine utilitatis ullius
detrimento vera felicitate secura. Dominus ait, In vestra patientia
possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19): non ait, villas
vestras, laudes vestras, luxurias vestras; sed, animas vestras. Si
ergo tanta suffert anima ut possideat unde pereat, quanta debet
sufferre ne pereat? Deinde, ut illud dicam quod culpabile non est,
si tanta suffert pro salute carnis suae inter manus secantium sive
urentium medicorum, quanta debet sufferre pro salute sua inter furores
quorumlibet inimicorum? Cum medici, ne corpus moriatur, per poenas
corpori consulant; inimici autem poenas et mortem corpori comminando,
ut anima et corpus in gehenna occidatur impellant.
7. Quanquam et ipsi corpori tunc providentius consulatur, si
temporalis salus ejus pro justitia contemnatur, et poena vel mors ejus
patientissime pro justitia sufferatur. De corporis quippe redemptione
quae in fine futura est, loquitur Apostolus, ubi ait: Et ipsi in
nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes
redemptionem corporis nostri. Deinde subjunxit: Spe enim salvi facti
sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis,
quid et sperat ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus (Rom. VIII, 23-25).
|
|