CAPUT IX.

9. Peccatum propagatione, non imitatione tantum transisse in omnes. Hoc autem apostolicum testimonium in quo ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, conari eos quidem in aliam novam detorquere opinionem, tuis litteris intimasti; sed quidnam illud sit, quod in his verbis opinentur, tacuisti. Quantum autem ex aliis comperi, hoc ibi sentiunt, quod et mors ista quae illic commemorata est, non sit corporis, quam nolunt Adam peccando meruisse, sed anima quae in ipso peccato fit : et ipsum peccatum non propagatione in alios homines ex primo homine, sed imitatione transisse. Hinc enim etiam in parvulis nolunt credere per Baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed si Apostolus peccatum illud commemorare voluisset, quod in hunc mundum, non propagatione, sed imitatione intraverit ; ejus principem, non Adam, sed diabolum diceret, de quo scriptum est, Ab initio diabolus peccat (I Joan. III, 8). De quo etiam legitur in libro Sapientiae, Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Nam quoniam ista mors sic a diabolo venit in homines, non quod ab illo fuerint propagati, sed quod eum fuerint imitati, continuo subjunxit, Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24, 25). Proinde Apostolus cum illud peccatum ac mortem commemoraret, quae ab uno in omnes propagatione transisset, eum principem posuit, a quo propagatio generis humani sumpsit exordium.

10. Imitantur quidem Adam, quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei: sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. Nam et Christum imitantur sancti ejus ad sequendam justitiam. Unde et idem apostolus dicit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Sed praeter hanc imitationem, gratia ejus illuminationem justificationemque nostram etiam intrinsecus operatur, illo opere de quo idem praedicator ejus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 7). Hac enim gratia baptizatos quoque parvulos suo inserit corpori, qui certe imitari aliquem nondum valent. Sicut ergo illo in quo omnes vivificantur, praeter quod se ad justitiam exemplum imitantibus praebuit, dat etiam sui spiritus occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit et parvulis: sic et ille in quo omnes moriuntur, praeter quod eis qui praeceptum Domini voluntate transgrediuntur, imitationis exemplum est, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venientes . Hinc omnino, nec aliunde, Apostolus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Hoc si ego dicerem, resisterent isti, meque non recte dicere, non recte sentire clamarent. Nullam quippe in his verbis intelligerent sententiam cujuslibet hominis , nisi istam quam in Apostolo intelligere nolunt. Sed quia ejus verba sunt, cujus auctoritati doctrinaeque succumbunt, nobis objiciunt intelligendi tarditatem, cum ea quae tam perspicue dicta sunt, in nescio quid aliud detorquere conantur. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Hoc propagationis est, non imitationis: nam si imitationis, Per diabolum diceret . Quod autem nemo ambigit, istum primum hominem dicit, qui est appellatus Adam. Et ita, inquit, in omnes homines pertransiit.