CAPUT XI.

13. Regnum mortis quid apud Apostolum.---Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen: id est, a primo homine usque ad ipsam etiam legem quae divinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. Regnum enim mortis vult intelligi, quando ita dominatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad vitam aeternam, quae vera vita est, venire non sinat, sed ad secundam etiam, quae poenaliter aeterna est, mortem trahat. Hoc regnum mortis sola in quolibet homine gratia destruit Salvatoris, quae operata est etiam in antiquis sanctis, quicumque antequam in carne Christus veniret, ad ejus tamen adjuvantem gratiam, non ad legis litteram, quae jubere tantum, non adjuvare poterat, pertinebant. Hoc namque occultabatur in vetere Testamento pro temporum dispensatione justissima, quod nunc revelatur in novo. Ergo in omnibus regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, qui Christi gratia non adjuti sunt, ut in eis regnum mortis destrueretur: etiam in eis qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae; id est, qui nondum sua et propria voluntate sicut ille peccaverunt, sed ab illo peccatum originale traxerunt: qui est forma futuri; quia in illo constituta est forma condemnationis futuris posteris, qui ejus propagine crearentur, ut ex uno omnes in condemnationem nascerentur, ex qua non liberat nisi gratia Salvatoris. Scio quidem plerosque latinos codices sic habere : Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, quod etiam ipsum, qui ita legunt, ad eumdem referunt intellectum; ut in similitudinem praevaricationis Adae peccasse accipiant, qui in illo peccaverunt, ut ei similes crearentur, sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, ex morituro morituri, damnatoque damnati . Graeci autem codices, unde in latinam linguam interpretatio facta est, aut omnes aut pene omnes, id quod a me primo positum est, habent.

14. Sed non, inquit, sicut delictum, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundavit: non, magis multos, id est, multo plures homines, neque enim plures justificantur quam condemnantur; sed, multo magis abundavit. Adam quippe ex uno delicto suo reos genuit: Christus autem etiam quae homines delicta propriae voluntatis ad originale in quo nati sunt addiderunt, gratia sua solvit atque donavit, quod evidentius in consequentibus dicit.