|
16. Quomodo per unum mors et per unum vita. Ac per
hoc ab Adam, in quo omnes peccavimus, non omnia nostra
peccata, sed tantum originale traduximus : a Christo
vero, in quo omnes justificamur , non illius tantum
originalis, sed etiam caeterorum quae ipsi addidimus
peccatorum remissionem consequimur. Ideo non sicut per
unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium quidem ex
uno delicto, si non remittitur, id est, originali, in
condemnationem jam potest ducere: gratia vero ex multis
delictis remissis, hoc est, non solum originali, verum
etiam omnibus caeteris ad justificationem perducit.
17. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum,
multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae
accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
Cur ob unius delictum mors regnavit per unum, nisi quia
mortis vinculo tenebantur in illo uno in quo omnes
peccaverunt, etiamsi propria peccata non adderent?
Alioquin non ob unius delictum mors per unum regnavit,
sed ob delicta multa multorum per unumquemque peccantem.
Nam si propterea caeteri ob alterius hominis delictum
mortui sunt, quia illum in delinquendo praecedentem
subsequentes imitati sunt: ille quoque et multo magis ob
alterius delictum mortuus est, quem diabolus delinquendo
ita praecesserat, ut ei delictum etiam ipse suaderet:
Adam vero nihil suasit imitatoribus suis; et multi qui
ejus imitatores dicuntur, eum fuisse et tale aliquid
commisisse vel non audierunt, vel omnino non credunt.
Quanto ergo rectius, sicut jam dixi, diabolum principem
constituisset Apostolus, a quo uno peccatum et mortem per
omnes transiisse diceret, si hoc loco non propagationem,
sed imitationem dicere voluisset? Multo enim
rationabilius Adam dicitur imitator diaboli, quem
suasorem habuit peccati, si potest quisquam imitari etiam
illum qui nihil tale suasit, vel omnino quem nescit.
Quid est autem, qui abundantiam gratiae et justitiae
accipiunt, nisi quod non ei tantum peccato in quo omnes
peccaverunt, sed eis etiam quae addiderunt, gratia
remissionis datur; eisque hominibus tanta justitia
donatur, ut cum Adam consenserit ad peccatum suadenti,
non cedant isti etiam cogenti? Et quid est, multo magis
in vita regnabunt, cum mortis regnum multo plures in
aeternam poenam trahat; nisi intelligamus eos ipsos in
utroque dici qui transeunt ab Adam ad Christum, id est,
a morte ad vitam, quia in vita aeterna sine fine
regnabunt, magis quam in eis mors temporaliter et cum fine
regnavit?
18. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad
condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes
homines ad justificationem vitae. Hoc unius delictum, si
imitationem attendamus, non erit nisi diaboli. Sed quia
manifestum est, de Adam, non de diabolo dici; restat
intelligenda, non imitatio, sed propagatio peccati.
|
|