|
Nemo nisi Christus justificat. Nam et quod ait de
Christo, per unius justificationem; magis hoc
expressit, quam si per unius justitiam diceret. Eam
quippe justificationem dicit, qua Christus justificat
impium, quam non imitandam proposuit, sed solus hoc
potest. Nam potuit Apostolus recte dicere, Imitatores
mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI,
1): nunquam autem diceret, Justificamini a me, sicut
et ego sum justificatus a Christo. Quoniam possunt
esse, et sunt, et fuerunt multi justi homines et
imitandi; justus autem et justificans nemo, nisi
Christus. Unde dicitur, Credenti in eum qui justificat
impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV,
5). Quisquis ergo ausus fuerit dicere, Justifico te;
consequens est ut dicat etiam, Crede in me. Quod nemo
sanctorum recte dicere potuit, nisi Sanctus sanctorum:
Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV,
1): ut quia ipse justificat impium, credenti in eum qui
justificat impium, deputetur fides ad justitiam.
|
|