CAPUT XV.

19. Confirmat ex propagatione peccatum esse, quemadmodum et justitiam ex regeneratione. Quomodo et omnes per Adam peccatores, et omnes per Christum justi. Nam si sola imitatio facit peccatores per Adam, cur non etiam per Christum sola imitatio justos facit? Sicut enim, inquit, per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, sic et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Proinde isti, unus et unus, non Adam et Christus, sed Adam et Abel constitui debuerunt. Quoniam cum multi nos in hujus vitae tempore praecesserint peccatores, eosque imitati fuerint qui posteriore tempore peccaverunt; ideo tamen volunt isti, nonnisi Adam dictum, in quo omnes imitatione peccaverint , quia primus hominum ipse peccavit. Ac per hoc Abel dici debuit, in quo uno omnes similiter homines imitatione justificentur, quoniam ipse primus hominum juste vixit. Aut si propter quemdam articulum temporis ad Novi Testamenti exordium pertinentem, Christus est positus propter imitationem caput justorum: Judas ejus traditor caput poni debuit peccatorum. Porro si propterea Christus unus est in quo omnes justificentur, quia non sola ejus imitatio justos facit, sed per spiritum regenerans gratia: propterea et Adam unus est in quo omnes peccaverunt, quia non sola ejus imitatio peccatores facit, sed per carnem generans poena. Ob hoc etiam dictum est, omnes et omnes. Neque enim qui generantur per Adam, iidem ipsi omnes per Christum regenerantur: sed hoc recte dictum est, quia sicut nullius carnalis generatio nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per Christum. Nam si aliqui possent carne generari non per Adam, et aliqui generari spiritu non per Christum; non liquide omnes, sive hic, sive ibi dicerentur. Eosdem autem omnes postea multos dicit; possunt quippe in aliqua re omnes esse qui pauci sunt: sed multos habet generatio carnalis, multos et spiritualis; quamvis non tam multos haec spiritualis, quam illa carnalis. Verumtamen quemadmodum illa omnes habet homines, sic ista omnes justos homines: quia sicut nemo praeter illam homo, sic nemo praeter istam justus homo: et in utraque multi. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis justi constituentur multi.

20. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Hoc ad originale homines addiderunt jam propria voluntate, non per Adam: sed hoc quoque solvitur sanaturque per Christum; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia : ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem, etiam quod non ex Adam traxerunt homines, sed sua voluntate addiderunt; sic et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam. Non tamen aliqua justitia praeter Christum, sicut aliqua peccata praeter Adam. Ideo cum dixisset, quemadmodum regnavit peccatum in mortem; hic non addidit, Per unum, aut, Per Adam: quia supra dixerat etiam de peccato illo, quod subintrante lege abundavit; et hoc utique non est originis, sed jam propriae voluntatis. Cum autem dixisset, sic et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam; addidit, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. V, 12-21): quia generante carne illud tantummodo trahitur, quod est originale peccatum ; regenerante autem spiritu, non solum originalis, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum.