CAPUT XVI.

21. Infantes non baptizati lenissime quidem, sed tamen damnantur. Poena peccati Adae gratia corporis amissa. Potest proinde recte dici, parvulos sine Baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros. Multum autem fallit et fallitur, qui eos in damnatione praedicat non futuros, dicente Apostolo, Judicium ex uno delicto in condemnationem; et paulo post, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. Quando ergo peccavit Adam non obediens Deo, tunc ejus corpus, quamvis esset animale ac mortale, gratiam perdidit, qua ejus animae omni ex parte obediebat; tunc ille exstitit bestialis motus pudendus hominibus, quem in sua erubuit nuditate. Tunc etiam morbo quodam ex repentina et pestifera corruptione concepto factum in illis est, ut illa in qua creati sunt stabilitate aetatis amissa, per mutabilitates aetatum irent in mortem. Quamvis ergo annos multos postea vixerint, illo tamen die mori coeperunt, quo mortis legem, qua in senium veterascerent, acceperunt. Non enim stat vel temporis puncto, sed sine intermissione labitur, quiquid continua mutatione sensim currit in finem, non perficientem, sed consumentem. Sic itaque impletum est quod dixerat Deus, Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17). Ex hac igitur inobedientia carnis, ex hac lege peccati et mortis, quisquis carnaliter generatur, regenerari spiritualiter opus habet, ut non solum ad regnum Dei perducatur, verum etiam a peccati damnatione liberetur. Simul itaque peccato et morti primi hominis obnoxii nascuntur in carne, et simul justitiae vitaeque aeternae secundi hominis sociati renascuntur in Baptismo: sicut et in Ecclesiastico scriptum est, A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33). Sive autem a muliere, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: quoniam, sicut novimus, mulier ex viro est, et utriusque una caro est. Unde et illud quod scriptum est, Et erunt duo in carne una. Igitur jam non duo, inquit Dominus, sed una caro (Matth. XIX, 5, 6).