|
23. Refellit eos qui baptizari parvulos volunt non in
peccati remissionem, sed ad obtinendum regnum coelorum.
Sed illi movent, et aliquid consideratione ac discussione
dignum videntur afferre, qui dicunt parvulos recenti vita
editos visceribus matrum, non propter remittendum peccatum
percipere Baptismum, sed ut spiritualem procreationem non
habentes creentur in Christo, et ipsius regni coelorum
participes fiant, eodem modo filii et haeredes Dei,
cohaeredes autem Christi. A quibus tamen cum quaeritur,
utrum non baptizati et non effecti cohaeredes Christi,
regnique coelorum participes, habeant saltem beneficium
salutis aeternae in resurrectione mortuorum, laborant
vehementer, nec exitum inveniunt. Quis enim
Christianorum ferat, cum dicitur ad aeternam salutem
posse quemquam pervenire, si non renascatur in Christo,
quod per Baptismum fieri voluit, eo jam tempore quo tale
Sacramentum constituendum fuit regenerandis in spem
salutis aeternae? Unde dicit Apostolus: Non ex
operibus justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam
misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis
(Tit. III, 5). Quam tamen salutem in spe dicit
esse, cum hic vivimus, ubi ait: Spe enim salvi facti
sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod enim
videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus
speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII,
24, 25). Sine ista ergo regeneratione salvos in
aeternum posse parvulos fieri, quis audeat affirmare,
tanquam non pro eis mortuus sit Christus? Etenim
Christus pro impiis mortuus est (Id. V, 6). Isti
autem qui, ut manifestum est, nihil in sua propria vita
impie commiserunt, si nec originaliter ullo impietatis
vinculo detinentur, quomodo pro eis mortuus est qui pro
impiis mortuus est? Si nulla originalis sunt peccati
aegritudine sauciati, quomodo ad medicum Christum, hoc
est, ad percipiendum Sacramentum salutis aeternae,
suorum currentium pio timore portantur, et non eis in
Ecclesia dicitur, Auferte hinc innocentes istos; non
est opus sanis medicus, sed male habentibus: non venit
Christus vocare justos, sed peccatores? Nunquam dictum
est, nunquam dicitur , nunquam omnino dicetur in
Ecclesia Christi tale commentum.
|
|