CAPUT PRIMUM.

1. Praefatio. Quamvis in mediis et magnis curarum aestibus atque taediorum, quae nos detinent a peccatoribus derelinquentibus legem Dei , licet ea quoque ipsa nostrorum etiam peccatorum meritis imputemus: studio tamen tuo, Marcelline charissime, quo nobis es gratior atque jucundior, diutius esse debitor nolui, atque, ut verum dicam, non potui. Sic enim me compulit, vel ipsa charitas qua in uno incommutabili unum sumus in melius commutandi, vel timor ne in te offenderem Deum, qui tibi desiderium tale donavit, cui serviendo illi serviam qui donavit: sic, inquam, me compulit, sic duxit et traxit ad dissolvendas pro tantillis viribus quaestiones quas mihi scribendo indixisti, ut ea causa in animo meo paulisper vinceret alias, donec aliquid efficerem, quo me bonae tuae voluntati et eorum quibus haec curae sunt, etsi non sufficienter, tamen obedienter deservisse constaret.