CAPUT XIX.

24. Infantes ut fideles, ita et poenitentes dicuntur. Peccata sola inter Deum et homines separant. Ac ne quis existimet ideo parvulos ad Baptismum afferri oportere, quia sicut peccatores non sunt, ita nec justi sunt: quomodo ergo quidam meritum hujus aetatis a Domino laudatum esse commemorant, ubi ait, Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14)? Si enim hoc non propter humilitatis similitudinem, quod humilitas parvulos faciat, sed propter puerorum vitam laudabilem dictum est, profecto et justi sunt. Non enim recte aliter dici potuit, Talium est regnum coelorum, cum esse non possit nisi justorum. Sed forte hoc quidem non congruenter dicitur, quod parvulorum vitam laudaverit Dominus dicens, Talium est regnum coelorum: cum verax sit ille intellectus quod humilitatis similitudinem in parva aetate posuerit. Verumtamen forsitan hoc tenendum est quod dixi, propterea parvulos baptizari debere, quia sicut peccatores non sunt, ita nec justi sunt. Sed cum dictum esset, Non veni vocare justos, quasi ei responderetur, Quos ergo vocare venisti? continuo subjunxit, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V, 32). Ac per hoc, quomodo si justi sunt, ita etiamsi peccatores non sunt, non eos venit vocare, qui dixit, Non veni vocare justos, sed peccatores? Et ideo Baptismo ejus qui eos non vocat, non tantum frustra, verum etiam improbe videntur irruere; quod absit ut sentiamus. Vocat eos igitur medicus, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus, nec venit vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Et ideo quia suae vitae propriae peccatis nullis adhuc tenentur obnoxii, originalis in eis aegritudo sanatur in ejus gratia qui salvos facit per lavacrum regenerationis.

25. Dicet aliquis: Quomodo ergo et ipsi vocantur in poenitentiam? Numquid tantillos potest aliquid poenitere? Huic respondetur: Si propterea poenitentes dicendi non sunt, quia sensum poenitendi non habent , nec fideles dicendi sunt, quia similiter sensum credendi nondum habent. Si autem propterea recte fideles vocantur, quoniam fidem per verba gestantium quodam modo profitentur; cur non prius etiam poenitentes habentur, cum per eorumdem verba gestantium diabolo et huic saeculo renuntiare monstrantur? Totum hoc in spe fit vi Sacramenti et divinae gratiae, quam Dominus donavit Ecclesiae. Caeterum quis ignorat quod baptizatus parvulus, si ad rationales annos veniens non crediderit, nec se ab illicitis concupiscentiis abstinuerit, nihil ei proderit quod parvus accepit? Verumtamen si percepto Baptismate de hac vita emigraverit, soluto reatu cui originaliter erat obnoxius, perficietur in illo lumine veritatis, quod incommutabiliter manens in aeternum, justificatos praesentia Creatoris illuminat. Peccata enim sola separant inter homines et Deum, quae solvuntur Christi gratia, per quem mediatorem reconciliamur, cum justificat impium.