|
26. Ad mensam Domini nemo rite nisi baptizatus
accedit. Terrentur autem isti sententia Domini
dicentis, Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit
regnum Dei. Quod cum exponeret, ait, Nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum
coelorum (Joan. III, 3, 5). Et propterea
conantur parvulis non baptizatis innocentiae merito salutem
ac vitam aeternam tribuere; sed quia baptizati non sunt,
eos a regno coelorum facere alienos: nova quadam et
mirabili praesumptione, quasi salus ac aeterna vita possit
esse praeter Christi haereditatem, praeter regnum
coelorum. Habent enim videlicet quo confugiant, atque
ubi delitescant, quia non ait Dominus, Si quis non
renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non habebit vitam;
sed ait, non intrabit in regnum Dei . Nam si illud
dixisset, nulla hinc dubitatio posset oboriri. Auferatur
ergo dubitatio: jam Dominum audiamus, non suspiciones
conjecturasque mortalium; Dominum audiamus, inquam, non
quidem hoc de Sacramento lavacri dicentem, sed de
Sacramento sanctae mensae suae, quo nemo rite nisi
baptizatus accedit: Nisi manducaveritis carnem meam, et
biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis.
Quid ultra quaerimus? Quid ad hoc responderi potest,
nisi pertinacia pugnaces nervos adversus constantiam
perspicuae veritatis intendat?
27. An vero quisquam etiam hoc dicere audebit, quod ad
parvulos haec sententia non pertineat, possintque sine
participatione corporis hujus et sanguinis in se habere
vitam : quia non ait, Qui non manducaverit, sicut de
Baptismo, Qui non renatus fuerit; sed ait, Si non
manducaveritis, velut eos alloquens qui audire et
intelligere poterant, quod utique non valent parvuli?
Sed qui hoc dicit, non attendit quia nisi omnes ista
sententia teneat, ut sine corpore et sanguine Filii
hominis vitam habere non possint, frustra etiam aetas
major id curat. Potest enim, si non voluntatem, sed
verba loquentis attendas, eis solis videri dictum, quibus
tunc Dominus loquebatur: quia non ait, Qui non
manducaverit; sed, Si non manducaveritis. Et ubi est
quod eodem loco de hac ipsa re ait, Panis quem ego
dedero, caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI,
54, 52)? Secundum hoc enim etiam ad nos pertinere
illud Sacramentum intelligimus, qui tunc nondum fuimus
quando ista dicebat; quia non possumus dicere ad saeculum
nos non pertinere, pro cujus vita Christus suam carnem
dedit. Quis autem ambigat saeculi nomine homines
significatos esse, qui nascendo in hoc saeculum veniunt?
Nam, sicut alibi ait, Filii saeculi hujus generant et
generantur (Luc. XX, 34). Ac per hoc etiam pro
parvulorum vita caro data est, quae data est pro saeculi
vita; et si non manducaverint carnem Filii hominis, nec
ipsi habebunt vitam.
28. Hinc est etiam illud, Pater diligit Filium, et
omnia dedit in manu ejus. Qui credit in Filium, habet
vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non
habebit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan.
III, 35, 36). In quo igitur horum genere
ponemus infantes? in eorum qui credunt in Filium, an in
eorum qui sunt increduli Filio? In neutro, ait
aliquis; quia cum adhuc credere non possunt, nec
increduli deputandi sunt. Non hoc indicat ecclesiastica
regula, quae baptizatos infantes fidelium numero
adjungit. Porro si isti qui baptizantur, propter
virtutem celebrationemque tanti Sacramenti, quamvis suo
corde atque ore non agant quod ad credendum confitendumque
pertineat, tamen in numero credentium computantur:
profecto illi quibus Sacramentum defuerit, in eis habendi
sunt qui non credunt Filio; atque ideo si hujus inanes
gratiae de corpore exierint, sequetur eos quod dictum
est, Non habebunt vitam , sed ira Dei manet super eos.
Unde hoc , quando eos clarum est peccata propria non
habere, si nec originali peccato teneantur obnoxii?
|
|