|
29. Inscrutabile, cur infantes alii discedant
frustrati Baptismo, alii non. Bene autem non ait, ira
Dei veniet super eum; sed, manet super eum. Ab hac
quippe ira, qua omnes sub peccato sunt, de qua dicit
Apostolus, Fuimus enim et nos aliquando naturaliter
filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3),
nulla res liberat, nisi gratia Dei, per Jesum Christum
Dominum nostrum. Haec gratia cur ad illum veniat, ad
illum non veniat, occulta esse causa potest, injusta non
potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? Absit
(Rom. IX, 14). Sed prius sanctarum Scripturarum
auctoritatibus colla subdenda sunt, ut ad intellectum per
fidem quisque perveniat. Neque enim frustra dictum est:
Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV,
7). Cujus abyssi altitudinem veluti expavescens,
exclamat Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei! Praemiserat quippe sententiam mirae
profunditatis, dicens: Conclusit enim Deus omnes in
incredulitate, ut omnibus misereatur. Cujus
profunditatis veluti horrore percussus: O altitudo,
inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam
inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus!
Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius
illius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur
ei ? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom.
XI, 32-36). Valde ergo parvum sensum habemus ad
discutiendam justitiam judiciorum Dei; ad discutiendam
gratiam gratuitam, nullis meritis praecedentibus non
iniquam, quae non tam movet cum praestatur indignis, quam
cum aeque indignis aliis denegatur.
30. Nam et hi quibus videtur injustum ut parvuli sine
gratia Christi de corpore exeuntes, non solum regno
Dei, quo et ipsi fatentur nisi per Baptismum renatos
intrare non posse; verum etiam vita aeterna et salute
priventur; quaerentes quomodo justum sit ut alius ab
originali impietate solvatur, alius non solvatur, cum
eadem sit utriusque conditio: ipsi respondeant secundum
suam sententiam, quomodo identidem justum sit ut huic
praestetur Baptismus, quo intret in regnum Dei, illi
non praestetur, cum sit utriusque par causa. Si enim
movet, cur ex his duobus, cum ex aequo ambo sint
originaliter peccatores, alius ab hoc vinculo solvitur,
cui conceditur Baptismus; alius non solvitur, cui talis
gratia non conceditur: cur non pariter movet , quod ex
duobus originaliter innocentibus, alius accipit
Baptismum, quo in regnum Dei possit intrare; alius non
accipit, ne ad regnum Dei possit accedere? Nempe in
utraque causa ad illam exclamationem reditur, O altitudo
divitiarum! Ex ipsis deinde baptizatis parvulis, dicatur
mihi, cur alius rapitur, ne malitia mutet intellectum
ejus (Sap. IV, 11); et alius vivit, impius
futurus? Nonne si ambo raperentur, ambo in regnum
coelorum ingrederentur? Et tamen non est iniquitas apud
Deum. Quid? illud quem non moveat, quem non in tanta
altitudine exclamare compellat, quod alii parvuli spiritu
immundo vexantur, alii nihil tale patiuntur, alii etiam
in uteris matrum, sicut Jeremias, sanctificantur
(Jerem. I, 5); cum omnes, si est originale
peccatum, pariter rei sint; si non est, pariter
innocentes sint? Unde ista tanta diversitas, nisi quia
inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae
ejus?
|
|