CAPUT XXII.

31. Refellit eos qui putant animas ob delicta alibi commissa, in corpora meritis suis convenientia detrudi, in iisque magis minusve affligi. An forte illud jam explosum repudiatumque sentiendum est, quod animae prius in coelesti habitatione peccantes, gradatim atque paulatim ad suorum meritorum corpora veniant, ac pro ante gesta vita magis minusve corporeis pestibus affligantur? Cui opinioni quamvis sancta Scriptura apertissime contradicat, quae cum gratiam commendaret, Nondum, inquit, natis, nec qui aliquid egerant boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est quod major serviet minori: nec ipsi tamen qui hoc sentiunt, evadunt hujus quaestionis angustias, sed in eis coarctati et haerentes similiter, O altitudo! exclamare coguntur. Unde enim fit ut homo ab ineunti pueritia modestior, ingeniosior, temperantior, ex magna parte libidinum victor, qui oderit avaritiam, luxuriam detestetur, atque ad virtutes caeteras provectior aptiorque consurgat, et tamen eo loco sit, ubi ei praedicari gratia christiana non possit? Quomodo enim invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Alius autem tardus ingenio, libidinibus deditus, flagitiis et facinoribus coopertus, ita gubernetur, ut audiat, credat, baptizetur, rapiatur, aut si detentus hic fuerit, laudabiliter hic vivat? Ubi duo isti tam diversa merita contraxerunt, non dico, ut iste credat, ille non credat, quod est propriae voluntatis; sed ut iste audiat quod credat, ille non audiat; hoc enim non est in hominis potestate: ubi, inquam, haec tam diversa merita contraxerunt? Si in coelo egerunt aliquam vitam, ut pro suis actibus propellerentur vel laberentur in terras, congruisque suae ante actae vitae corporeis receptaculis tenerentur: ille utique melius ante hoc mortale corpus vixisse credendus est, qui eo non multum meruit praegravari, ut et bonum haberet ingenium, et concupiscentiis ejus mitioribus urgeretur, quas posset facile superare: et tamen eam sibi gratiam praedicari non meruit, qua sola posset a secundae mortis pernicie liberari. Ille autem pro meritis deterioribus, sicut putant, graviori corpori implicitus, et ob hoc cordis obtusi, cum carnis illecebris ardentissima cupidine vinceretur, et per nequissimam vitam peccatis pristinis, quibus ad hoc venire meruerat, adderet pejora terrena; aut in cruce tamen audivit, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43); aut alicui cohaesit apostolo, cujus praedicatione mutatus, et per lavacrum regenerationis salvus effectus est: ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia. Quid hinc respondeant, omnino non video, qui volentes humanis conjecturis justitiam Dei defendere, et ignorantes altitudinem gratiae, fabulas improbabiles texuerunt.

32. Multa enim dici possunt de miris vocationibus hominum, sive quas legimus, sive quas experti sumus, quibus eorum opinio subvertatur, qui credunt ante ista corpora sua, quasdam proprias vitas gessisse animas hominum, quibus ad haec venirent, pro diversitate meritorum diversa hic experturae vel bona vel mala. Sed terminandi hujus operis cura non sinit in his diutius immorari. Unum tamen, quod inter multa mirabile comperi, non tacebo. Quis non secundum istos, qui ex meritis prioris vitae ante hoc corpus in coelestibus gestae animas terrenis corporibus magis minusve gravari opinantur, affirmet eos ante istam vitam sceleratius immaniusque peccasse, qui mentis lumen sic amittere meruerunt, ut sensu vicino pecoribus nascerentur; non dico tardissimi ingenio, nam hoc de aliis dici solet; sed ita excordes, ut etiam cirrati ad movendum risum exhibeant cordatis delicias fatuitatis, quorum nomen ex graeco derivatum moriones vulgus appellat? Talium tamen quidam fuit ita christianus, ut cum esset omnium injuriarum suarum mira fatuitate patientissimus, injuriam tamen Christi nominis vel in se ipso religionis qua imbutus erat, sic ferre non posset, ut blasphemantes videlicet cordatos, a quibus haec ut provocaretur audiebat, insectari lapidibus non desisteret, nec in ea causa vel dominis parceret. Tales ergo praedestinari et creari arbitror, ut qui possunt, intelligant, Dei gratiam et Spiritum qui ubi vult spirat (Joan. III, 8), ob hoc omne ingenii genus in filiis misericordiae non praeterire, itemque omne ingenii genus in gehennae filiis praeterire, ut qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Illi autem qui pro meritis vitae superioris accipere quasque animas diversa terrena corpora affirmant, quibus aliae magis, aliae minus graventur, et pro eisdem meritis humana ingenia variari, ut acutiora sint quaedam, et alia obtusiora, proque ipsius vitae superioris meritis divinam quoque gratiam liberandis hominibus dispensari; quid de isto poterunt respondere? Quomodo ei tribuent et teterrimam vitam superiorem, ut ex hoc fatuus nasceretur; et tam bene meritam, ut ex hoc in Christi gratia multis acutissimis praeferretur?

33. Cedamus igitur et consentiamus auctoritati sanctae Scripturae, quae nescit falli nec fallere: et sicut nondum natos ad discernenda merita eorum aliquid boni vel mali egisse non credimus; ita omnes sub peccato esse, quod per unum hominem intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit, a quo non liberat nisi gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum, minime dubitemus.