|
Christus etiam infantium salvator et redemptor. Cujus
medicinalis adventus non est opus sanis, sed
aegrotantibus; quia non venit vocare justos, sed
peccatores: in cujus regnum non intrabit nisi qui renatus
fuerit ex aqua et spiritu, nec praeter regnum ejus salutem
ac vitam possidebit aeternam. Quoniam qui non
manducaverit carnem ejus, et qui incredulus est Filio,
non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum. Ab hoc
peccato, ab hac aegritudine, ab hac ira Dei, cujus
naturaliter filii sunt, qui etiam si per aetatem non
habent proprium, trahunt tamen originale peccatum, non
liberat nisi Agnus Dei qui tollit peccata mundi (Joan.
I, 29), nonnisi Medicus qui non venit propter
sanos, sed propter aegrotos, nonnisi Salvator, de quo
dictum est generi humano, Natus est vobis hodie Salvator
(Luc. II, 11): nonnisi Redemptor, cujus
sanguine deletur debitum nostrum. Nam quis audeat
dicere, non esse Christum infantium salvatorem nec
redemptorem? Unde autem salvos facit, si nulla in eis
est originalis aegritudo peccati? Unde redimit, si non
sunt per originem primi hominis venumdati sub peccato?
Nulla igitur ex nostro arbitrio, praeter Baptismum
Christi, salus aeterna promittatur infantibus, quam non
promittit Scriptura divina, humanis omnibus ingeniis
praeferenda.
|
|