|
34. Baptismus salus, Eucharistia vita vocatur a
Punicis Christianis. Optime Punici Christiani
Baptismum ipsum nihil aliud quam salutem, et sacramentum
corporis Christi, nihil aliud quam vitam vocant. Unde,
nisi ex antiqua, ut existimo, et apostolica traditione,
qua Ecclesiae Christi insitum tenent, praeter Baptismum
et participationem mensae Dominicae, non solum ad regnum
Dei , sed nec ad salutem et vitam aeternam posse quemquam
hominum pervenire? Hoc enim et Scriptura testatur,
secundum ea quae supra diximus. Nam quid aliud tenent,
qui Baptismum nomine salutis appellant, nisi quod dictum
est, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis
(Tit. III, 5); et quod Petrus ait, Sic et vos
simili forma Baptisma salvos facit (I Petr. III,
21)? Quid aliud etiam, qui sacramentum mensae
Dominicae vitam vocant, nisi quod dictum est, Ego sum
panis vivus, qui de coelo descendi; et, Panis quem ego
dedero, caro mea est pro saeculi vita; et, Si non
manducaveritis carnem Filii hominis et sanguinem
biberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI,
51, 52, 54)? Si ergo ut tot et tanta divina
testimonia concinunt, nec salus nec vita aeterna sine
Baptismo et corpore et sanguine Domini cuiquam speranda
est, frustra sine his promittitur parvulis. Porro si a
salute ac vita aeterna hominem nisi peccata non separant,
per haec Sacramenta nonnisi peccati reatus in parvulis
solvitur: de quo reatu scriptum est, neminem esse
mundum, nec si unius diei fuerit vita ejus (Job XIV,
4, sec. LXX). Unde est et illud in Psalmis: Ego
enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater
mea me in utero aluit (Psal. L, 7). Aut enim ex
persona generali ipsius hominis dicitur, aut si proprie de
se David hoc dicit, non utique de fornicatione, sed de
legitimo connubio natus fuit. Non itaque dubitemus etiam
pro infantibus baptizandis sanguinem fusum, qui priusquam
funderetur, sic in Sacramento datus est et commendatus,
ut diceretur, Hic est sanguis meus, qui pro multis
effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI,
28). Negant enim illos liberari, qui sub peccato esse
nolunt fateri. Nam unde liberantur, si nulla servitute
peccati tenentur obstricti?
35. Ego, inquit, lux in saeculum veni, ut omnis qui
crediderit in me, non maneat in tenebris (Joan.
XII, 46). Hoc dicto quid ostendit, nisi in
tenebris esse omnem qui non credit in eum, et credendo
efficere ne maneat in tenebris? Has tenebras quid nisi
peccata intelligimus? Sed quodlibet aliud intelligantur
hae tenebrae, profecto qui non credit in Christum,
manebit in eis: et utique poenales sunt, non quasi
nocturnae ad quietem animantium necessariae.
|
|