CAPUT XXV.

Parvulos mox natos illuminari quidam perperam colligebant ex Evangelio. Proinde parvuli, si per Sacramentum quod ad hoc divinitus institutum est, in credentium numerum non transeant, profecto in his tenebris remanebunt.

36. Quamvis eos nonnulli mox natos illuminari credant, sic intelligentes quod scriptum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Quod si ita est, multum mirandum est quomodo illuminati ab unico Filio, quod erat in principio Verbum Deus apud Deum, non admittantur ad regnum Dei, nec sint haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Hoc enim eis nisi per Baptismum non praestari, etiam qui hoc sentiunt, confitentur. Deinde jam illuminati, si ad consequendum regnum Dei nondum sunt idonei; saltem ipsum Baptismum, quo ad hoc idonei fiunt, laeti suscipere debuerunt: cui tamen eos videmus cum magnis fletibus reluctari, eamque ignorantiam in illa aetate contemnimus, ut Sacramenta quae illis prodesse novimus, in eis etiam reluctantibus compleamus. Cur enim et Apostolus dicit, Nolite pueri esse mentibus (I Cor. XIV, 20); si jam lumine illo vero quod Verbum Dei est, eorum mentes illuminatae sunt?

37. Itaque illud quod in Evangelio positum est. Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ideo dictum est, quia nullus hominum illuminatur nisi illo lumine veritatis, quod Deus est: ne quisquam putaret ab eo se illuminari, a quo audit ut discat, non dico, si quemquam magnum hominem, sed nec si angelum ei contingat habere doctorem. Adhibetur enim sermo veritatis extrinsecus vocis ministerio corporalis, verumtamen neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Audit quippe homo dicentem vel hominem vel angelum; sed ut sentiat et cognoscat verum esse quod dicitur, illo lumine intus mens ejus aspergitur, quod aeternum manet , quod etiam in tenebris lucet. Sed sicut sol iste a caecis, quamvis eos suis radiis quodam modo vestiat, sic ab stultitiae tenebris non comprehenditur.

38. Cur autem, cum dixisset, quod illuminat omnem hominem; addiderit, venientem in hunc mundum; unde haec opinio nata est, quod in exortu corporali ab utero matris recentissimo illuminet mentes nascentium parvulorum: quamvis in graeco ita sit positum , ut possit etiam intelligi lumen ipsum veniens in hunc mundum: tamen si hominem venientem in hunc mundum, necesse est accipi, aut simpliciter dictum arbitror, sicut multa in Scripturis reperiuntur, quibus etiam detractis nihil sententiae minuatur; aut si propter aliquam distinctionem additum esse credendum est, fortasse hoc dictum est, ad discernendam spiritualem illuminationem ab ista corporali, quae sive per coeli luminaria, sive quibusque ignibus illuminat oculos carnis; ut hominem interiorem dixerit venientem in hunc mundum, quia exterior corporeus est, sicut hic mundus; tanquam diceret, Illuminat omnem hominem venientem in corpus, secundum illud quod scriptum est: Sortitus sum animam bonam, et veni in corpus incoinquinatum (Sap. VIII, 19, 20). Aut ergo sic dictum est, si distinctionis alicujus gratia dictum est; Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; tanquam dictum esset, Illuminat omnem interiorem hominem, quia homo interior cum veraciter fit sapiens, nonnisi ab illo illuminatur qui est lumen verum: aut si rationem ipsam, qua humana anima rationalis appellatur, quae ratio adhuc velut quieta et quasi sopita, tamen insita et quodam modo inseminata in parvulis latet, illuminationem voluit appellare, tanquam interioris oculi creationem; non resistendum est, tunc eam fieri; cum anima creatur, et non absurde hoc intelligi, cum homo venit in mundum. Verumtamen etiam ipse, quamvis jam creatus oculus, necesse est in tenebris maneat, si non credat in eum qui dixit, Ego lux in saeculum veni, ut omnis qui credit in me non maneat in tenebris. Quod per sacramentum Baptismatis in parvulis fieri non dubitat mater Ecclesia, quae cor et os maternum eis praestat, ut sacris mysteriis imbuantur; quia nondum possunt corde proprio credere ad justitiam, nec ore proprio confiteri ad salutem (Rom. X, 10). Nec ideo tamen eos quisquam fidelium fideles appellare cunctatur, quod a credendo utique nomen est: quamvis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta responderint.