CAPUT XXVI.

39. Concludit peccato originis omnes obnoxios. Nimis longum fiet, si ad singula testimonia similiter disputemus. Unde commodius esse arbitror, acervatim cogere, quae occurrere potuerint, vel quae sufficere videbuntur, quibus appareat Dominum Jesum Christum non aliam ob causam in carne venisse, ac forma servi accepta factum obedientem usque ad mortem crucis (Philipp. II, 7, 8), nisi ut hac dispensatione misericordissimae gratiae omnes, quibus tanquam membris in suo corpore constitutis caput est ad capessondum regnum coelorum, vivificaret, salvos faceret, liberaret, redimeret, illuminaret, qui prius fuissent in peccatorum morte, languoribus, servitute, captivitate, tenebris constituti, sub potestate diaboli principis peccatorum: ac sic fieret mediator Dei et hominum, per quem post inimicitias impietatis nostrae, illius gratiae pace finitas, reconciliaremur Deo in aeternam vitam, ab aeterna morte quae talibus impendebat erepti. Hoc enim cum abundantius apparuerit, consequens erit ut ad istam Christi dispensationem, quae per ejus humilitatem facta est, pertinere non possint, qui vita, salute, liberatione, redemptione, illuminatione non indigent. Et quoniam ad hanc pertinet Baptismus, quo Christo consepeliuntur, ut incorporentur illi membra ejus, hoc est fideles ejus: profecto nec Baptismus est necessarius eis qui illo remissionis et reconciliationis beneficio, quae fit per mediatorem, non opus habent. Porro quia parvulos baptizandos esse concedunt, qui contra auctoritatem universae Ecclesiae, procul dubio per Dominum et Apostolos traditam, venire non possunt: concedant oportet eos egere illis beneficiis mediatoris, ut abluti per Sacramentum charitatemque fidelium, ac sic incorporati Christi corpori, quod est Ecclesia, reconcilientur Deo, ut in illo vivi, ut salvi, ut liberati, ut redempti, ut illuminati fiant: unde, nisi a morte, vitiis, reatu, subjectione, tenebris peccatorum? quae quoniam nulla in ea aetate per suam vitam propriam commiserunt, restat originale peccatum.