|
40. Congerit testimonia Scripturarum. Haec
ratiocinatio tunc erit fortior cum ea quae promisi
testimonia multa congessero. Jam supra posuimus: Non
veni vocare justos, sed peccatores (Luc. V, 32).
Item cum ad Zacchaeum esset ingressus: Hodie, inquit,
salus domui huic facta est, quoniam et iste filius est
Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere et salvare
quod perierat (Luc. XIX, 9, 10). Hoc et de
ove perdita et relictis nonaginta novem quaesita et
inventa; hoc et de drachma quae perierat ex decem (Id.
XV, 3-10). Unde oportebat, ut dicit, praedicari
in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in
omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Id.
XXIV, 46, 47). Marcus etiam in fine Evangelii
sui Dominum dixisse testatur: Euntes in mundum universum
praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et
baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit,
condemnabitur (Marc. XVI, 15, 16). Quis
autem nesciat, credere esse infantibus baptizari, non
credere autem, non baptizari? Ex Joannis autem
Evangelio quamvis jam nonnulla posuerimus, attende etiam
ista. Joannes Baptista de illo: Ecce Agnus Dei,
ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Et
ipse de se ipso: Qui de ovibus meis sunt, vocem meam
audiunt; et ego novi illas, et sequuntur me; et ego
vitam aeternam do illis, et non peribunt in aeternum
(Id. X, 27, 28). Quia ergo de ovibus ejus non
esse incipiunt parvuli, nisi per Baptismum; profecto si
hoc non accipiunt, peribunt: vitam enim aeternam, quam
suis dabit ovibus, non habebunt. Item alio loco: Ego
sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per
me (Id. XIV, 6).
41. Hanc doctrinam suscipientes Apostoli, vide quanta
contestatione declarent. Petrus in prima Epistola:
Benedictus, inquit, Deus et Pater Domini nostri Jesu
Christi, secundum multitudinem misericordiae suae, qui
regeneravit nos in spem vitae aeternae, per resurrectionem
Jesu Christi, in haereditatem immortalem et
incontaminatam , florentem, servatam in coelis, vobis
qui in virtute Dei conservamini per fidem in salutem
paratam palam fieri in tempore novissimo. Et paulo post:
Inveniamini, inquit, in laudem et honorem Jesu
Christi, quem ignorabatis; in quem modo non videntes
creditis, quem cum videritis, exsultabitis gaudio
inenarrabili, et honorato gaudio , percipientes
testamentum fidei, salutem animarum vestrarum (I Petr.
I, 3-9). Item alio loco: Vos autem, inquit,
genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus
in adoptione, ut virtutes enuntietis ejus, qui vos de
tenebris vocavit in admirabile lumen suum (Id. II,
9). Et iterum: Christus, inquit, pro peccatis
nostris passus est, justus pro injustis, ut nos adducat
ad Deum. Item cum commemorasset in arca Noe, octo
homines salvos factos: Sic et vos, inquit, simili forma
Baptisma salvos facit (Id. III, 18-21). Ab
hac ergo salute et lumine alieni sunt parvuli, et in
perditione ac tenebris remanebunt, nisi per adoptionem
populo Dei fuerint sociati, tenentes Christum passum
justum pro injustis, ut eos adducat ad Deum.
42. Ex Epistola etiam Joannis haec mihi occurrerunt,
quae huic quaestioni necessaria visa sunt. Quod si in
lumine, inquit, ambulaverimus, sicut et ipse est in
lumine, societatem habemus in invicem, et sanguis Jesu
Christi filii ejus purgabit nos ab omni delicto (I
Joan. I, 7). Item alio loco: Si testimonium,
inquit, hominum accipimus, testimonium Dei majus est;
quia hoc est testimonium Dei, quod majus est , quia
testificatus est de Filio suo. Qui crediderit in Filium
Dei, habet testimonium in semetipso. Qui non crediderit
Deo, mendacem facit eum; quia non credidit in
testimonium quod testificatus est de Filio suo. Et hoc
est testimonium, quia vitam aeternam dedit nobis Deus;
et haec vita in Filio ejus est. Qui habet Filium,
habet vitam: qui non habet Filium, non habet vitam
(Id. V, 9-12). Non solum igitur regnum
coelorum, sed nec vitam parvuli habebunt, si Filium non
habebunt, quem nisi per Baptismum ejus habere non
possunt. Item alio loco: In hoc, inquit, manifestatus
est Filius Dei, ut solvat opera diaboli (Id. III,
8). Non ergo pertinebunt parvuli ad gratiam
manifestationis Filii Dei, si non in eis solvet opera
diaboli.
43. Jam nunc attende in hanc rem Pauli apostoli
testimonia, tanto utique plura, quanto plures Epistolas
scripsit, et quanto diligentius curavit commendare gratiam
Dei adversus eos qui operibus gloriabantur, atque
ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere,
justitiae Dei non erant subjecti (Rom. X, 3). In
Epistola ad Romanos: Justitia, inquit, Dei in omnes
qui credunt: non enim est distinctio. Omnes enim
peccaverunt, et egent gloria Dei: justificati gratis per
gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo
Jesu: quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in
sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae ejus propter
propositum praecedentium peccatorum in Dei patientia , ad
ostendendam justitiam ipsius in hoc tempore, ut sit justus
et justificans eum qui ex fide est Jesu (Id. III,
22-26). Item alio loco: Ei qui operatur,
inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed
secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credit autem
in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad
justitiam. Sicut et David dicit beatitudinem hominis,
cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: Beati
quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt
peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum.
Item paulo post: Non est autem scriptum, inquit,
propter illum tantum, quia deputatum est illi ; sed et
propter nos, quibus deputabitur credentibus in eum qui
excitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui
traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter
justificationem nostram (Rom. IV, 4-8,
23-25). Et paulo post: Si enim Christus,
inquit, cum infirmi essemus adhuc juxta tempus, pro
impiis mortuus est (Id. V, 6). Et alibi:
Scimus, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem
carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor
ignoro: non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi,
illud facio. Si autem quod nolo hoc facio, consentio
legi, quoniam bona . Nunc autem non jam ego operor
illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim
quia non habitat in me, id est, in carne mea bonum: nam
velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio.
Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc
ago. Si autem quod nolo, ego hoc facio; jam non ego
operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio
igitur legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum
adjacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem
hominem: video autem aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege
peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis
me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII,
14-25). Dicant qui possunt homines nasci non in
corpore mortis hujus, ut possint etiam dicere, non eis
necessariam gratiam Dei per Jesum Christum, qua
liberentur de corpore mortis hujus. Item paulo post:
Quod enim impossibile erat legis , in quo infirmabatur
per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine
carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne
(Id. VIII, 3). Dicant qui audent, oportuisse
nasci Christum in similitudine carnis peccati, nisi nos
nati essemus in carne peccati.
44. Item ad Corinthios: Tradidi enim vobis in
primis, inquit, quod et accepi, quia Christus mortuus
est pro peccatis nostris secundum Scripturas (I Cor.
XV, 3). Item ad eosdem Corinthios in secunda:
Charitas enim Christi compellit nos; judicantes hoc,
quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui
sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus, ut qui
vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus
est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus
secundum carnem: et si noveramus secundum carnem
Christum, sed nunc jam non novimus. Si qua igitur in
Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta
sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit
nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium
reconciliationis. Quemadmodum? Quia Deus erat in
Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis
delicta eorum, et ponens in nobis verbum
reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur,
tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo
reconciliari Deo. Eum qui non noverat peccatum, pro
nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso.
Cooperantes autem et rogamus, ne in vacuum gratiam Dei
suscipiatis. Dicit enim: Tempore acceptabili exaudivi
te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus
acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. V,
14-VI, 2). Ad hanc reconciliationem et salutem si
non pertinent parvuli, quis eos quaerit ad Baptismum
Christi? Si autem pertinent, inter homines mortuos sunt
, pro quibus ille mortuus est; nec ab eo reconciliari et
salvari possunt, nisi dimissa non reputet delicta eorum.
45. Item ad Galatas: Gratia vobis et pax a Deo
Patre, et Domino Jesu Christo, qui dedit semetipsum
pro peccatis nostris, ut eximeret nos de praesenti saeculo
maligno (Galat. I, 3, 4). Et alio loco: Lex
transgressionis gratia proposita est , donec veniret semen
cui promissum est, dispositum per Angelos in manu
mediatoris. Mediator autem unius non est: Deus vero
unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si
enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex
lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub
peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur
credentibus (Id. III, 19-22).
46. Ad Ephesios etiam: Et vos cum essetis mortui
delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando
ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum
principem potestatis aeris, spiritus ejus qui nunc
operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes
aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae
facientes voluntatem carnis, et affectionum, et eramus
naturaliter filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui
dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua
dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis,
convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi
facti. Et paulo post: Gratia, inquit, salvi facti
estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum
est: non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius
enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus
bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Et
paulo post: Qui eratis, inquit, illo tempore sine
Christo, alienati a societate Israel, et peregrini
testamentorum et promissionis, spem non habentes, et sine
Deo in hoc mundo: nunc autem in Christo Jesu, qui
aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine
Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque
unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitias, in
carne sua legem mandatorum decretis evacuans, ut duos
conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, et
commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem
interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens
evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his
qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno
spiritu ad Patrem (Ephes. II, 1-18). Item
alibi: Sicut veritas est in Jesu, deponere vos secundum
priorem conversationem veterem hominem, eum qui
corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis.
Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum
hominem, eum qui secundum Deum creatus est in justitia et
sanctitate veritatis. Et alibi: Nolite contristare
Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem
redemptionis (Id. IV, 21-24, 30).
47. Ad Colossenses etiam ita loquitur: Gratias
agentes Patri idoneos facienti nos in partem sortis
sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate
tenebrarum et transtulit in regnum Filii charitatis suae,
in quo habemus redemptionem in remissione peccatorum
(Coloss. I, 12-14). Et alio loco: Et estis,
inquit, in illo repleti, qui est caput omnis principatus
et potestatis: in quo etiam circumcisi estis circumcisione
non manufacta, in exspoliatione corporis carnis, in
circumcisione Christi, consepulti ei in Baptismo, in
quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui
suscitavit illum a mortuis. Et vos, cum essetis mortui
delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum
illo , donans nobis omnia delicta, delens quod adversus
nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium
nobis, tollens illud de medio, et affigens illud cruci,
exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit
fiducialiter triumphans eos in semetipso (Id. II,
10-15).
48. Et ad Timotheum: Humanus, inquit, sermo et
omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in
mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me
ostenderet primo Christus Jesus omnem longanimitatem, ad
informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam
aeternam (I Tim. I, 15, 16). Item dicit:
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro
omnibus (Id. II, 5, 6). In secunda etiam ad
eumdem: Noli ergo, inquit, erubescere testimonium
Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora
Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis, et
vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra,
sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est
nobis in Christo Jesu ante saecula aeterna, manifestata
autem nunc per adventum Domini nostri Jesu Christi,
evacuantis quidem mortem, illuminantis autem vitam et
incorruptionem per Evangelium (II Tim. I,
8-10).
49. Ad Titum etiam: Exspectantes, inquit, illam
beatam spem et manifestationem gloriae magni Dei, et
salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro
nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret
nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum
(Tit. II, 13, 14). Et alio loco: Cum autem
benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri,
non ex operibus justitiae, quae nos fecimus, sed secundum
suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum
regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem
ditissime effudit super nos per Jesum Christum salvatorem
nostrum, ut justificati ipsius gratia haeredes efficiamur
secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 4).
50. Ad Hebraeos quoque Epistola, quanquam nonnullis
incerta sit , tamen quoniam legi quosdam huic nostrae de
Baptismo parvulorum sententiae contraria sentientes, eam
quibusdam opinionibus suis testem adhibere voluisse,
magisque me movet auctoritas Ecclesiarum orientalium,
quae hanc etiam in canonicis habent, quanta pro nobis
testimonia contineat, advertendum est. In ipso ejus
exordio legitur: Multis partibus, et multis modis olim
Deus locutus est patribus in Prophetis; postremo in his
diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit
haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum
sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, gerens
quoque omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum a
se facta, sedet ad dexteram majestatis in excelsis
(Hebr. I, 1-3). Et post pauca: Si enim qui per
Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis
praevaricatio et inobedientia justam accepit mercedis
retributionem; quomodo nos effugiemus, si tantam
neglexerimus salutem? Et alio loco: Propterea ergo quia
pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse
propemodum eorum participavit, ut per mortem evacuaret eum
qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et
liberaret eos qui timore mortis per totam vitam rei erant
servitutis. Et paulo post: Unde debuit, inquit,
secundum omnia fratribus similis esse, ut misericors
fieret, et fidelis princeps sacerdotum eorum, quae sunt
ad Deum propitiandum pro delictis populi (Id. II,
2, 3, 14-17). Et alibi: Teneamus, inquit,
confessionem: non enim habemus sacerdotem qui non possit
compati infirmitatibus nostris; etenim expertus est omnia
secundum similitudinem sine peccato (Id. IV, 15).
Et alio loco: Intransgressibile, inquit, habet
sacerdotium: unde et salvos perficere potest eos qui
adveniunt per ipsum ad Deum, semper vivens ad
interpellandum pro ipsis. Talem enim decebat habere nos
principem sacerdotum, justum, sine malitia ,
incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a
coelis factum, non habentem quotidianam necessitatem,
sicut principes sacerdotum, primum pro suis peccatis
sacrificium offerre, dehinc pro populi: hoc enim semel
fecit offerens se (Id. VII, 24-27). Et alio
loco: Non enim in manu fabricata sancta introivit
Christus, quae sunt similia verorum, sed in ipsum
coelum, apparere ante faciem Dei pro nobis; non ut
saepius offerat semetipsum, sicut princeps sacerdotum
intrat in sancta, in anno semel cum sanguine alieno.
Caeterum oportebat eum saepius pati a mundi
constitutione: nunc autem semel in extremitate saeculorum
ad remissionem peccatorum per sacrificium suum manifestatus
est. Et sicut constitutum est hominibus semel tantum
mori, et post hoc judicium: sic et Christus semel
oblatus est, ut multorum peccata portaret; secundo sine
peccatis apparebit eis, qui eum sustinent, ad salutem
(Hebr. IX, 24-28).
51. Apocalypsis etiam Joannis has laudes Christo per
canticum novum testatur offerri: Dignus es accipere
librum, et aperire signacula ejus; quoniam occisus es,
et redemisti nos Deo in sanguine tuo, de omni gente, et
lingua, et populo, et natione (Apoc. V, 9).
52. Item in Actibus Apostolorum, inceptorem vitae
Petrus apostolus dixit esse Dominum Jesum, increpans
Judaeos quod occidissent eum, ita loquens: Vos autem
sanctum et justum inhonorastis, et negastis, et
postulastis hominem homicidam vivere et donari vobis: nam
inceptorem vitae occidistis (Act. III, 14,
15). Et alio loco: Hic est lapis reprobatus a vobis
aedificantibus, qui factus est in caput anguli. Non est
enim aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo
oporteat salvos fieri nos (Id. IV, 11, 12).
Et alibi: Deus patrum suscitavit Jesum, quem vos
interfecistis suspendentes in ligno. Hunc Deus principem
et salvatorem exaltavit gloria sua, dare poenitentiam
Israel et remissionem peccatorum in illo (Id. V,
30, 31). Item alio loco: Huic omnes Prophetae
testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per
manum illius omnem credentem in eum (Id. X, 43).
Item in eodem libro apostolus Paulus: Notum ergo sit
vobis, inquit, viri fratres, quoniam per hunc vobis
remissio peccatorum annuntiatur ab omnibus, quibus non
potuistis in lege Moysi justificari, in hoc omnis credens
justificatur (Id. XIII, 38, 39).
53. Hoc tanto aggere testimoniorum, cujus adversus
veritatem Dei elatio non prematur? Et multa quidem alia
reperiri possunt, sed et finiendi hujus operis cura non
negligenter habenda est. De libris quoque Veteris
Testamenti multas contestationes divinorum eloquiorum
adhibere in hanc sententiam supervacaneum putavi,
quandoquidem in illis quod occultatur sub velamento velut
terrenarum promissionum, hoc in Novi Testamenti
praedicatione revelatur. Et ipse Dominus Librorum
veterum utilitatem breviter demonstravit et definivit
dicens, oportuisse impleri quae de illo scripta essent in
Lege et Prophetis et Psalmis; et haec ipsa esse, quod
oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia
die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et
remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab
Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Et Petrus
dicit, quod paulo ante commemoravi, huic omnes Prophetas
testimonium perhibere, remissionem peccatorum accipere per
manum ejus omnem credentem in eum.
54. Verumtamen commodius est, etiam ex ipso Vetere
Testamento testimonia pauca depromere, quae vel ad
supplementum, vel potius ad cumulum valere debebunt.
Ipse Dominus per prophetam in Psalmo loquens ait:
Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes
voluntates meas in illis. Non merita illorum, sed
voluntates meas. Nam illorum quid, nisi quod sequitur?
Multiplicatae sunt infirmitates eorum: supra quod infirmi
erant . Ad hoc et lex subintravit, ut abundaret
delictum. Sed quid adjungit? Postea acceleraverunt:
multiplicatis infirmitatibus, hoc est, abundante
delicto, alacrius medicum quaesierunt, ut ubi abundavit
peccatum, superabundaret gratia (Rom. V, 20).
Denique, Non congregabo, inquit, conventicula eorum de
sanguinibus: quoniam multis sacrificiorum sanguinibus,
cum primum in tabernaculum vel in templum congregarentur,
convincebantur potius peccatores, quam mundabantur. Non
ergo jam, inquit, de sanguinibus congregabo conventicula
eorum. Unus enim sanguis pro multis datus est, quo
veraciter mundarentur. Denique sequitur, Nec memor ero
nominum illorum per labia mea (Psal. XV, 3, 4):
tanquam innovatorum . Nam nomina eorum erant prius,
filii carnis, filii saeculi, filii irae, filii diaboli,
immundi, peccatores, impii: postea vero, filii Dei,
homini novo nomen novum, canticum novum cantanti novum ,
per Testamentum Novum. Non sint ingrati homines gratiae
Dei, pusilli cum magnis, a minore usque ad majorem.
Totius Ecclesiae vox est: Erravi sicut ovis, perdita
(Psal. CXVIII, 176). Omnium membrorum
Christi vox est: Omnes ut oves erravimus, et ipse
traditus est pro peccatis nostris. Qui totus prophetiae
locus apud Isaiam est, quo per Philippum sibi exposito,
spado ille Candacis reginae in eum credidit (Act.
VIII, 27-39). Vide quoties hoc ipsum
commendet, et tanquam superbis nescio quibus, vel
contentiosis identidem inculcet: Homo, inquit, in
plaga, et qui sciat ferre infirmitates; propter quod et
avertit se facies ejus, injuriata est, nec magni
aestimata est. Hic infirmitates nostras portat, et pro
nobis in doloribus est; et nos existimavimus illum in
doloribus esse, et in plaga, et in poena: ipse autem
vulneratus est propter peccata nostra, infirmatus est
propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae super
eum, in livore ejus sanati sumus. Omnes ut oves
erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis
nostris. Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit
os; ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante
eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os
suum. In humilitate sublatum est judicium ejus:
generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de
terra vita ejus, ab iniquitatibus populi mei ductus est ad
mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam ejus, et
divites propter mortem ejus, ob hoc quod iniquitatem non
fecerit, nec dolum ore suo, Dominus vult purgare illum
de plaga. Si dederitis vos ob delicta vestra animam
vestram, videbitis semen longae vitae . Et vult Dominus
auferre a doloribus animam ejus, ostendere illi lucem, et
figurare per sensum, justificare justum bene servientem
pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea
ipse haereditabit complures, et fortium partietur spolia,
propter quod tradita est anima ejus ad mortem, et inter
iniquos aestimatus est, et ipse peccata multorum
sustinuit, et propter iniquitates eorum traditus est
(Isai. LIII, 3-12). Attende etiam illud
ejusdem prophetae, quod de se completum, lectoris etiam
functus officio in synagoga ipse recitavit: Spiritus
Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare
pauperibus misit me, ut refrigerem qui in pressura cordis
sunt, praedicare captivis remissionem, et caecis visum
(Id. LXI, 1; Luc. IV, 16-21). Omnes
ergo agnoscamus, nec ullus exceptus sit eorum, qui
volumus corpori ejus haerere, per eum in ovile ejus
intrare, ad vitam et salutem, quam suis promisit,
perpetuam pervenire : omnes, inquam, agnoscamus eum,
qui peccatum non fecit, et peccata nostra pertulit in
corpore suo super lignum, ut a peccatis separati cum
justitia vivamus; cujus cicatricibus sanati sumus,
infirmi cum essemus , tanquam pecora errantia (I Petr.
II, 22, 24, 25).
|
|