CAPUT XXVIII.

55. Colligit omnes egere morte Christi, ut salventur. Parvuli non baptizati in damnatione erunt cum diabolo. Quomodo omnes per Adam ad condemnationem, et omnes per Christum ad justificationem. Nemo cum Deo reconciliatur nisi per Christum. Quae cum ita sint, neminem unquam eorum qui ad Christum accesserunt per Baptismum, sana fides et sana doctrina putavit exceptum a gratia remissionis peccatorum, nec esse posse alicui praeter regnum ejus, aeternam salutem. Haec enim parata est revelari in tempore novissimo (Id. I, 5), hoc est, in resurrectione mortuorum, pertinentium non ad mortem aeternam, quae secunda mors appellatur, sed ad vitam aeternam, quam promittit non mendax Deus sanctis et fidelibus suis; cujus vitae participes omnes non vivificabuntur nisi in Christo, sicut in Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22). Quemadmodum enim omnes omnino pertinentes ad generationem voluntatis carnis non moriuntur, nisi in Adam in quo omnes peccaverunt: sic ex his omnes omnino pertinentes ad regenerationem voluntatis spiritus, non vivificantur nisi in Christo, in quo omnes justificantur. Quia sicut per unum omnes ad condemnationem, sic per unum omnes ad justificationem (Rom. V, 18). Nec est ullus ulli medius locus, ut possit esse nisi cum diabolo, qui non est cum Christo. Hinc et ipse Dominus volens auferre de cordibus male credentium istam nescio quam medietatem, quam conantur quidam parvulis non baptizatis tribuere, ut quasi merito innocentiae sint in vita aeterna, sed quia non sunt baptizati, non sint cum Christo in regno ejus, definitivam protulit ad haec ora obstruenda sententiam, ubi ait: Qui mecum non est, adversum me est (Matth. XII, 30). Constitue igitur quemlibet parvulum: si jam cum Christo est, utquid baptizatur? Si autem, quod habet veritas, ideo baptizatur, ut sit cum Christo, profecto non baptizatus non est cum Christo, et quia non est cum Christo, adversus Christum est; neque enim ejus tam manifestam debemus aut possumus infirmare vel immutare sententiam. Unde igitur adversus Christum, si non ex peccato ? neque enim ex corpore et anima, quae utraque Dei creatura est. Porro si ex peccato, quod in illa aetate, nisi originale et antiquum? Una est quippe caro peccati, in qua omnes ad damnationem nascuntur; et una est caro in similitudine carnis peccati, per quam omnes a damnatione liberantur. Nec ita dictum est omnes, velut quicumque nascuntur in carne peccati, iidem ipsi omnes mundari intelligantur per carnem similem carnis peccati; non enim omnium est fides (II Thess. III, 2): sed omnes pertinentes ad generationem connubii carnalis, non nascuntur nisi in carne peccati; et omnes pertinentes ad generationem connubii spiritualis, non mundantur nisi per carnem similem carnis peccati: hoc est, illi per Adam ad condemnationem, isti per Christum ad justificationem. Tanquam si dicamus, verbi gratia, Una est obstetrix in hac civitate, quae omnes excipit; et unus est hic litterarum magister, qui omnes docet: neque ibi intelligi possunt omnes, nisi qui nascuntur; neque hic omnes, nisi qui discunt: non tamen omnes qui nascuntur, litteras discunt. Sed cuivis claret, quod et illic recte dictum est, Omnes excipit, praeter cujus manus nemo nascitur; et hic recte dictum est, Omnes docet, praeter cujus magisterium nemo discit.

56. Consideratis autem omnibus divinis testimoniis quae commemoravi, sive singillatim de unoquoque disputans, sive acervatim multa congestans, vel quaecumque similia non commemoravi; nihil invenitur nisi quod universa Ecclesia tenet, quae adversus omnes profanas novitates vigilare debet, omnem hominem separari a Deo, nisi qui per mediatorem Christum reconciliatur Deo, nec separari quemquam nisi peccatis intercludentibus posse. Non ergo reconciliari nisi peccatorum remissione, per unam gratiam misericordissimi Salvatoris, per unam victimam verissimi Sacerdotis: ac sic omnes filios mulieris, quae serpenti credidit, ut libidine corrumperetur (Gen. III, 1-6), non liberari a corpore mortis hujus, nisi per Filium Virginis, quae angelo credidit, ut sine libidine fetaretur (Luc. I, 26-38).