CAPUT II.

2. Adam, si non peccasset, non fuisse moriturum. Qui dicunt Adam sic creatum, ut etiam sine peccati merito moreretur, non poena culpae, sed necessitate naturae; profecto illud quod in Lege dictum est, Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17); non ad mortem corporis, sed ad mortem animae quae in peccato fit , referre conantur. Qua morte mortuos significavit Dominus infideles, de quibus ait, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Quid ergo respondebunt, cum legitur hoc Deum primo homini etiam post peccatum increpando et damnando dixisse: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19)? Neque enim secundum animam, sed, quod manifestum est, secundum corpus terra erat, et morte ejusdem corporis erat iturus in terram. Quamvis enim secundum corpus terra esset, et corpus in quo creatus est animale gestaret; tamen si non peccasset, in corpus fuerat spirituale mutandus, et in illam incorruptionem quae fidelibus et sanctis promittitur, sine mortis periculo transiturus . Cujus rei desiderium nos habere non solum ipsi sentimus in nobis, verum etiam admonente Apostolo cognoscimus, ubi ait: Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui cupientes; si tamen induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 2-4). Proinde si non peccasset Adam, non erat exspoliandus corpore, sed supervestiendus immortalitate, et incorruptione, ut absorberetur mortale a vita, id est, ab animali in spirituale transiret.