|
57. Bonum conjugii quid. Boni et mali usus quatuor
differentiae. Bonum ergo conjugii non est fervor
concupiscentiae, sed quidam licitus et honestus illo
fervore utendi modus, propagandae proli, non explendae
libidini accommodatus. [Voluntas ista, non voluptas
illa, nuptialis est .] Quod igitur in membris corporis
mortis hujus inobedienter movetur, totumque animum in se
dejectum conatur attrahere, et neque cum mens voluerit
exsurgit, neque cum mens voluerit conquiescit, hoc est
malum peccati, in quo nascitur omnis homo. Cum autem ab
illicitis corruptionibus refrenatur, et ad sola generis
humani supplementa ordinate propaganda permittitur, hoc
est bonum conjugii, per quod ordinata societate nascitur
homo. Sed nemo renascitur in Christi corpore, nisi
prius nascatur in peccati corpore. Sicut autem bono uti
male, malum est; sic malo bene uti, bonum est. Duo
igitur haec, bonum et malum, et alia duo, usus bonus et
usus malus, sibimet adjuncta quatuor differentias
faciunt. Bene utitur bono, continentiam dedicans Deo:
male utitur bono, continentiam dedicans idolo. Male
utitur malo, concupiscentiam relaxans adulterio: bene
utitur malo, concupiscentiam restringens connubio. Sicut
ergo melius est bene uti bono, quam bene uti malo, cum
sit utrumque bonum: ita qui dat virginem suam nuptum,
bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. De qua
quaestione multo uberius et multo sufficientius in duobus
libris, uno de Bono Conjugali, altero de Sancta
Virginitate, quantum Dominus dedit, pro mearum virium
exiguitate disserui. Non itaque per nuptiarum bonum
defendant concupiscentiae malum, qui carnem et sanguinem
praevaricatoris adversus carnem et sanguinem Redemptoris
extollunt: non erigantur in superbiam erroris alieni, de
quorum parvula aetate nobis dedit Dominus humilitatis
exemplum. Solus sine peccato natus est, quem sine virili
complexu, non concupiscentia carnis, sed obedientia
mentis virgo concepit. Sola nostro vulneri medicinam
parere potuit, quae non ex peccati vulnere germen piae
prolis emisit.
|
|