CAPUT XXX.

58. Baptismum ad quid infantibus necessarium voluerint Pelagiani. Jam nunc scrutemur diligentius, quantum adjuvat Dominus, etiam ipsum Evangelii capitulum ubi ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum Dei. Qua isti sententia nisi moverentur, omnino parvulos nec baptizandos esse censerent. Sed quia non ait, inquiunt,

“Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu,”

non habebit salutem vel vitam aeternam; tantummodo autem dixit,

“non intrabit in regnum Dei:”

ad hoc parvuli baptizandi sunt, ut sint etiam cum Christo in regno Dei, ubi non erunt si baptizati non fuerint: quamvis et sine Baptismo si parvuli moriantur, salutem vitamque aeternam habituri sint, quoniam nullo peccati vinculo obstricti sunt. Haec dicentes, primo nunquam explicant isti, qua justitia nullum peccatum habens imago Dei separetur a regno Dei. Deinde videamus utrum Dominus Jesus, unus et solus magister bonus, in hac ipsa evangelica lectione non significaverit et ostenderit nonnisi per remissionem peccatorum fieri, ut ad regnum Dei perveniant baptizati: quamvis recte intelligentibus sufficere debuerit, quod dictum est, Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei; et, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cur enim nascatur denuo, nisi renovandus? unde renovandus, nisi a vetustate? qua vetustate, nisi in qua vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati (Rom. VI, 6)? Aut unde imago Dei non intrat in regnum Dei, nisi impedimento prohibente peccati? Verumtamen, ut proposuimus, totam ipsam circumstantiam evangelicae lectionis ad rem de qua agitur pertinentem, intente quantum possumus diligenterque videamus.

59. Erat autem homo, inquit, ex Pharisaeis Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Numquid potest in uterum matris suae iterum introire et nasci? Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu , non potest introire in regnum Dei. Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est. Non mireris, quia dixi tibi, Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed non scis unde veniat, aut quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis, et non credidistis ; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui in coelo est. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum; sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. Huc usque est ad rem, de qua quaerimus, pertinens totus sermo ille contextus: deinceps in aliud narrator abscedit (Joan. III, 1-21).