|
60. Christus caput et corpus. Christus ob personae
unitatem et in coelo manebat, et in terra deambulabat.
Unus Christus quomodo ascendat in coelum. Caput et
corpus unus Christus. Cum ergo Nicodemus ea quae
dicebantur non intelligeret, quaesivit a Domino quomodo
possent ista fieri. Videamus quid Dominus ad hoc
respondeat. Profecto enim si ad interrogata respondere
dignabitur, Quomodo possunt ista fieri? hoc dicturus
est, quomodo possit fieri regeneratio spiritualis
venientis hominis ex generatione carnali. Notata itaque
paululum ejus imperitia, qui se caeteris de magisterio
praeferebat, et omnium talium incredulitate reprehensa,
quod testimonium non acciperent veritatis; addidit etiam,
se illis terrena dixisse, nec eos credidisse, quaerens
vel admirans quomodo essent coelestia credituri. Sequitur
tamen et respondet, quod alii credent , si illi non
credunt, ad illud quod interrogatus est, quomodo possint
ista fieri: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui
de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo.
Sic, inquit, fiet generatio spiritualis, ut sint
coelestes homines ex terrenis; quod adipisci non
poterunt, nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat
qui descendit; quia nemo ascendit, nisi qui descendit.
Nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi levandique
concurrant, ut Christus qui descendit ipse ascendat, non
aliud deputans corpus suum, id est, Ecclesiam suam,
quam se ipsum; quia de Christo et Ecclesia verius
intelligitur, Erunt duo in carne una (Gen. II,
24); de qua re ipse dixit, Itaque jam non duo, sed
una caro (Marc. X, 8): ascendere omnino non
poterunt; quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo
descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Quamvis
enim in terra factus sit filius hominis, divinitatem tamen
suam qua in coelo manens descendit ad terram, non indignam
censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus
est nomine filii Dei, ne quasi duo Christi ista
accipiantur , unus Deus, et alter homo: sed unus atque
idem Deus et homo; Deus, quia in principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum; homo, quia Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Ac per hoc
per distantiam divinitatis et infirmitatis filius Dei
manebat in coelo, filius hominis ambulabat in terra: per
unitatem vero personae, qua utraque substantia unus
Christus est, et filius Dei ambulabat in terra, et idem
ipse filius hominis manebat in coelo. Fit ergo
credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. Si
enim divina substantia longe distantior atque incomparabili
diversitate sublimior, potuit propter nos ita suscipere
humanam substantiam, ut una persona fieret, ac sic filius
hominis qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem
ipse esset in coelo per participatam carni divinitatem:
quanto credibilius alii homines sancti et fideles ejus
fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per
ejus hanc gratiam societatemque ascendentibus, ipse unus
Christus ascendat in coelum, qui de coelo descendit?
Sic et Apostolus ait: Sicut in uno corpore multa membra
habemus, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum
est corpus; ita et Christus (I Cor. XII, 12).
Non dixit, Ita et Christi, id est, corpus Christi,
vel membra Christi: sed, ita et Christus; unum
Christum appellans caput et corpus.
|
|